BCCCAP00000000000000000000548
DE FIDE THEOLOICA, th. 6, n. 744-745 555 II,-POST HANC VITAM. 744. l.º) In damnatis nullus remanet habitus supernaturalis, quia damnati sunt in statu obfirmationis in malo, qui non compatitur ullum principium actuum supernaturalium in Deum finem supernaturalem. Nec obstat id quod dicitur: «Daemones credunt et contremis– cunt» (14) quia fides daemoniorum non est propter auctoritatem Dei, sed propter evidentiam in attestante; et haec non est vera fides theo– logica. «Ad primum ergo dicendum quod daenwniorum fides est quoddam– modo coacta ex signorum evidentia, et ideo non pertinet ad laudem vo– luntatis ipsorum quod credunt» (15). 2.º) In animabus Purgatorii manent omnes virtutes theologicae et morales. 3.ºJ In beatis manet caritas, et etiam virtutes morales; caritas, quia ipsa numquam excidit, et esse potest de re habita vel non habita, de re visa vel non visa; virtutes morales (juxta communiorem theologorum sententiam), quia in statu termini adhuc habent rationem specialem essendi, etsi non eodem modo quo in statu viae. Cessat fides, quia beatus videt id quo beatificatur. Cessat spes, quia beatus jam possidet id quod sperabat, et nequidem spes aderit quantum ad gloriam corporis tempore resurrectionis acqui– rendam, quia spes semper est motus in bonum arduum; sed bonum cu– jus jam inevitabilem causam habemus, non potest dici arduum. «Unde non proprie dicitur, ait Billot, aliquis qui habet pecuniam sperare se ha– biturum aliquid quod statim in potestate ejus est ut emat. Et similiter illi qui jam possident gloriam animae, non proprie dicentur sperare, sed solum desiderare gloriam corporis quae ad gloriam animae se habet ut inevitabile accessorium» ( 16). CAPUT 11 DE FIDE THEOLOGICA 745. Connexio materiae.-Post considerationem eorum quae perti– nent ad existentiam virtutum supernaturalium tam theologicarum quam moralium, agendum nobis est de virtutibus theologicis in specie, et primo quidem de fide. Porro, de fide multa sunt dicenda: a) de 0bjecto fidei tam formali quam materiali. b) de essentia, seu natura, actus fidei divinae. (14) Jac., 2, 19. (15) II-II, Q. 5, a. 2. (16) Op cit., pag, 168; cfr. Gloire, in DTC., 4, 1422 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz