BCCCAP00000000000000000000548
554 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 5, n. 742-743 Actus, per quos augetur una virtus, crescere facit alias etiam vir– tutes, quia, cum gratia sanctificans auget, augent quoque et virtutes in– íusae (8). Nota bene.-Notandum tamen est quod actus supernaturales non sint rausa efficiens augmenti virtutum, sed tantum dispositio moralis; vir– tus enim supernaturalis a Deo tantum efficienter producitur; ab acti– bus vero nostris nonnisi meritorie et dispositive. Scholion.-Quaeritur lnter theologos utrum gratia et virtutes au– geantur per omnes actus, etiam remissos, an tantum per actus ipsa gra– tia et ipsis virtutibus intensiores; de qua re cfr. tractatum. De Gratia Christi, th. 30 (9). !I.-Ül\1NES SIM:UL CUl\1 GRATIA Al\UTTUNTUR, EXCEPTIS FIDE ET SPE. I.-IN HAC VITA. 743. Probatur.-Omnes virtutes dimanant a gratia sicut potentiae a natura seu essentia. Hinc, sicut amissa natura, amittuntur pariter po– tentiae, ita amissa gratia, amittuntur virtutes o,b ea dimanantes. Exceptis fide et spe. Per se loquendo, amissa gratia, amitti quoque deberent istae virtutes; at bonitas et misericordia Dei id eff2cit ut pec– cator posset sub motione gratiae actualis sese disponere ad recuperan– dam gratiam. Quare Jides amittitur solo peccato infidelitatis, et potest subsistere sine gratia sanctificanti aliisque virtutibus moralibus (10). Spes amittitur solo peccato desperationis (11), at, recedente fide, ipsa nequit sola subsistere, eo quod ipsius fundamentum sit fides, utpote «sperandarum substantia rerum» ( 12). Nota bene.-Notari tamen debet virtutes fidei et spei, quae remanent post amissionem gratiae et caritatis aliarumque virtutum moralium, esse veras virtutes, etsi informes ac veluti mortuas, eo quod, amissa caritate quae omnes actus supernaturales refert ad Deum finem supernaturalem nostrum, actus nostri non sunt simpliciter boni et perfecti. «Si quis dixerit... fidem quae remanet non esse veram fidem, licet non sit viva, a. s.» (13). (8) De connexione ínter augmentum virtutum et augmentum gratiae non una est apud theologos sententia; nam: ai Aliqui dicunt virtutes augeri simul cum gratia, ita ut virtutes easdem vicissitudines habeant ac gratia ipsa. b) Alii dicut virtutes augeri simul cum gratia sanctificante, si haec adest; si vero non adest, tune virtutes augere et crescere per proprios actus. el Alii denique dicunt virtutes fidei et spei augeri tantum per proprios actus. (9) Cfr. HUARTE, OP. cit., n. 30. (10) DENZINGER, 808, 837. (11) Utrum amittatur etiam per peccatum praesumptionis, a theologis disputa– tur. et sunt qui negs1tive respondeant eo quod praesumptio non opponatur directe virtuti spei, sed tantum ordinato modo sperandi. (12) Ad Hebr., 11. l. ( 13) DENZINGER, 838.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz