BCCCAP00000000000000000000548
DE AUGMENTO VIRTUTUM MORALIUM, th. 5, n. 740-742 553 § III.-DE EARUM AUGMENTO ET AMISSIONE TBESIS 5.a·: Omnes virtutes infusae simul cum gratia augentur; simulque orones cum gratia amittuntur, exceptis fide et spe. l.-SIMUL AUGENTUR. Augentur, id est, fiunt intensiores. Hoc augmentum potest esse: a) extrinsecum, in quantum virtus sese extendit ad plura objecta materialia (augmentum ex parte subjecti), aut in quantum majorem acquirit facilitatem in agendo (augmentum ex parte subjecti). b) intrinsecum, in quantum ipsa virtus crescit fitque magis inten– siva in seipsa. 741. Censura. a) Quod virtutes theologicae augeantur, est de fide divina et catholica ( 3) aut saltem theologice certum ( 4). b) Quod hoc augmentum sit intrinsecum, videtur esse saltem theo– logice certum, eo quod aliter non possent salvari v-erba Conc. Tridentini. e) Probabilius idem dicendum est de virtutibus moralibus. 742. Probatur. a) Ex Concilio Tridentino: «Justificati et amici Dei ac domestici facti... per observantiam mandatorum Dei et Ecclesiae tn ipsa justitia per Christi gratiam accepta, cooperante fide bonis ope– ribus crescunt atque magis justificantur, sicut scriptum est: Qui j us– tus est, justificetur adhuc ... » ( 5). b) Ex Sacra Scriptura.- Stus. Paulus loquitur de augmento fidei: «Non in immensum gloriantes in alienis laboribus, spem autem ha– bentes crescentis fidei vestrae» ( 6); de augmento spei: «Deus autem spei replear vos omni gaudio et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti» (7). Jamvero haec verba apte intelliguntur de habitibus, non vero de actibus virtutum. Ergo virtutes theologi– ca€ augentur. Ratione theologica.-Gratia sanctificans crescere potest per bona ope– ra, et q~lidem intrinsece. Ergo idem dicendum ,est de virtutibus infusis, cum virtutes sint ad complementum gratiae tamquam principia proxi– ma operationum bonarum. Hoc augmentum obtinetur omnibus et solis actibus quibus augetur gratia sanctificans, ita ut, aucta gratia sanctificante, augeantur et aliae virtutes infusae. (3) Sic ALDAMA, in SThS., De virtutibus ínfusis, n. 23. (4) Sic M. VILLER, Accroísement des vertus, in DSplr., 1, 137. (5) DENZINGER, 803. (6) II ad Cor., 10, 15. (7) Ad Rom., 15, 13.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz