BCCCAP00000000000000000000548
DE EXISTENTIA VIRTUTUM MORALIUM, th. 3, n. 735-738 551 tur non jam circa ipsum Deum, sed circa media ad finem supernatura– lem conducentia. Respondemus affirmative. 736. Explicatio terminorum.- Virtutes supernaturales morales sunt prudentia, justitia, fortitudo et temperantia. Earum objectum materiale sunt actiones et passiones hominis; earum vero objectum formale est ardo rationis ponendus in ipsis actionibus et passionibus relate ad finem ultimum. Prudentia, quae nihil est aliud nisi recta ratio agibilium, et est in intellectu. Justitia, qua ratio ordinatur circa operationes. Temperantia, qua reprimuntur passiones rationi contrariae. Fortitudo, qua ratio firmatur in bono prosequendo. Hae virtutes vocantur etiam cardinales, eo quod sub ipsis continean– tu.r plurimae species virtutum supernaturalium. 737. Adversarii.--Scotus negavit existentiam istarum virtutum (1); Scotum sequuntur alii Scotistae, ut Mastrius (2); recenter huic senten– tiae adhaeserunt Vooght et Lottin _(3). Censura.- Nostra sententia est longe communior, ita ut hodie a ne– mine in dubium revocetur; haec tamen sent,entia non hab-ct tantam certitudinem quantam assignavimus existentiae virtutum theologicarum. 738. Probatur ex Sacra Scriptura.- Ex II Petr., 1, 2 sqs., in quo tes– timonio dicitur Deum nobis donasse quaecumque ad vitam et pietatem pertinent; quapropter debemus et nos in fide exercere prudentiam et abstinentiam, patientiam ,et pietatem ... Jamvero nemini potest esse du– bium quod istae virtutes sint quam maxime necessariae ad vitam et pie– tatem, eo quod rectus usus mediorum requiratur ad consecutionem finis. Unde sicut ad finem ipsum consequendum requiruntur virtutes super– naturales theologicae, sic etiam, relate ad ea quae sunt ad finem, re– qujruntur virtutes supernaturales morales. Consequens igitur est quod et ipsae infundantur in justificatione. Ex Patribus.-Patres hanc eamdem sententiam amplectuntur. Stus. Ambrosius: «Scimus qiwtuor esse virtutes cardinales, tempe– rantiam, justitiam, prudentiam, fortitudinem» ( 4). Stus. Augustinus: «Intus sunt omnes istae virtutes quas nominavi. Quis autem sufficit omnes nominare? Quasi exercitus est imperatoris, qui sedet intus in mente tua. Quomodo enim imperator per exercitum su'li.m agit quodque placet, sic Dominus Jesus Christus incipiens habi– tare in interiore homine nostro, id est in meñte per fidem, utitur istis virtutibus quasi ministris suis» ( 5). (1) In III Sent., dist. 36, q_ 1, n. 28. (2) In 111 Sent., disp. 7, n. 25. (3) VooGHT, Y a-t-il des vertus morales in/uses?, in EphThLov., 10 (193:'l). 232-242; LOTTIN, Príncipes de Morale, 2, 220-225. (4) In Le., 6, n. 62. (5) In Epist. Joan., tract. 8, n. 1; in Ps. 55, enarr. 19; Journel, 1469, 1849.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz