BCCCAP00000000000000000000548

550 DE VffiTUTIBUS INFUSIS, th. 2, n. 734-735 ciEum Vienense sententiam affirmativam elegit ut probabiliorem et dictis sanctorum et doctorum magis consonam et concordem. In quo, uti videre est, nihil adest quod certitudini nostrae doctrinae vel míni– mum quid obstet. Instant: Si haec doctrina tam esset certa, cur Concilium Tridentinum non di– xisset expresse infundí in justificatione virtutes aut habitus fidei, spei et caritatis, aliaque hujusmodi? E contra, Concilium consulto abstinuit ab omni voce quae virtu– tem aut habitum designasset ! Respondeo: 1. 0 ) Etsi Cvncilium Tridentinum istis vocibus abstinuit, tamen ea quae dixit Concilium non possunt apte explicari sine aliquo dono physico pennanenti, ab actíbus prorsus distincto. 2.o) Forsitan ab his vocibus abstinuit quia virtutes supernaturales non possunt sensu stricte philosophico virtutes et liabitus appellari, eo quod, juxta praemissa, po– tentiis potius quam habitibus símiles sint; recordare, quaeso, virtutes supernaturales infusas non conferre Jacilitatem agendi (quod est habitibus proprium), sed tantum posse agere; actuum repetitione non generari, sed efficienter a solo Deo produci, ab actibus autem nonnisi meritorie et per modum dispositioniS ; diminutionem non pati, sed tantum totaliter corrumpi, etc... ; quae omnia satis sunt ut Concilium has voces philosophicas usurpatum non fuerit. ObJectfo 2.ª: Fraeter fidem, spem et caritatem sunt et aliae virtutes quae imme– diate ipsum Det1m respiciunt; sic poenitentia, religio .. ., etc. Ergo plures sunt virtutes theologicae quan::: tres. Respondeo: Dit. antecedens: Sunt et aliae virtutes quae Deum immediate res– piciunt ut objectum materiale et formale, nego; ut objectum mediatum, concedo. Et revera, tum religio tum poenitentia versantur circa Deum, sed non attingunt ipsum immediate; sic objectum materiale religionis est exhibitio debiti honoris; ob– jectum vero formale est specialis honestas quae in eo est ut unicuique suum tribua– tur; quo fit ut religio sit virtus moralis ad virtutem justitiae pertinens. Jamvero nihil horum est quid increatum et divinum, sed potius creatum. Unde religio dici ne– quit virtus theologica. Et ídem die de poenitentia, eo quod ejus objectum formale sit specialis honest'.1s quae in eo est ut debitus honor, per peccatum laesus, Deo res– tituatur. ART. II De existentia virtutum supernaturalium moralium Agemus in hoc articulo: a) de existentia virtutum supernaturalium mora1ium; b) de earum infusione simul cum gratia sanctificanti; c) de earum augmento et amissione. § I.-DE E..XISTENTIA VIRTUTUM SUPERNATURALIUM MORALIUM THESIS 3.ª: In justificatione infunduntur virtutes supernaturales morales. 735. Connexio materiae.- Dictum fuit in articulo praecedenti de existentia et numero virtutum supernaturalium theologicarum, quae im– mediate ipsum Deum respiciunt, quia earum objectum materiale et for– male est ipsemet Deus. Status quaestionis.-Quaeritur igitur in praesenti utrum dentur et aliae virtutes supernaturales, nempe morales, tales scilicet quae versen-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz