BCCCAP00000000000000000000548
DE NUMERO VIRTUTUM, th, 2, n. 733-734 549 § II.-DE NUMERO VIRTUTUM THEOLOGICARUM THESIS 2.a·: Non dantur nisi tres virtutes theologicae. 1. 0 ) Dantur tres virtutes theologicae. 733. Probatur.-Apostolus -expresse dicit: «Nunc autem manent... tria haec»; verum est quod non dixerit: tres virtutes theologtcae, sed statim nominat fidem, spem et caritatem. Jamvero fides, spes et cari– tas versantur circa Deum tamquam circa objectum proprium. Quod autem hae tres virtutes sint distinctae, ex eo constat quod non ita enumerantur nisi ea qua-e realiter distinguuntur. Praeterea, fides et spes possunt separari a caritate, nam ipsis ces– santibus propter earum imperfectionem, adhuc manet caritas in patria. Jamv-ero, qua-e realiter separantur, sunt certo certius distincta. Ergo fi– des -et spes realiter distinguuntur a caritate. Demum fides et spes r-ealiter distingui etiam deb-ent ínter se: a) quia spes potest amitti sine fide, et b) quia quando tria enumerantur -et unum ab aliis est realiter distinctum, alia duo debent etiam inter se realiter distingui. 2. 0 ) Dantur tantum tres virtutes theologicae. Quia Apostolus, tria ha-ec enumerando, satis significat distinctionem istarum virtutum ab omnibus aliis, et etiam earum excellentiam prae omnibus aliis; qua loquendi modo sufficienter exprimitur istas virtutes quamdam constituere categoriam virtutis cui nulla alia superaddi possit (1). Ratione theologica. Id ipsum demonstratur ratione theologica, nam Deus, finis noster supernaturalis, potest a nobis attingi dupliciter, vel sub ratione verí, vel sub ratione boni; si autem sub ratione veri, lumen na– turale excedentis, tune est objéctum fidei; si sub ratione boni, tune considerari potest, vel quatenus est bonus nobis, et tune est objectum spei, vel quatenus est bonus in se, et tune est obj,ectum caritatis. Ergo non restat nisi fid-es pro intellectu, et sp¿,s et caritas pro voluntate, et jam non potest horno aliter Deum imm-ediate attingere finem superna– turaleni. 734 Objectioncs.-Objectio l.•: Gane. Vienense elegit ut probabilíorem sententiam secundum quam gratia et virtutes infunderentur tam parvulis quam adultis. Ergo haec doctrina non tanta gaudet certitudine quantam diximus in censura. Respondeo: a) Concilium admittit ut certam doctrinam secundum quam gratia et virtutes infunduntur adulti~. et tantum attingit quaestionem disputatam circa earum infusionem in parvulis. Quaestio enim fuit ínter theologos circa effectum sa– cramenti baptismi quando baptizabantur pueri ante usum rationis; aliqui dicebant infantibus gratiam quidem conferri. non vero virtutes, eo quod istae essent otíosae et inutiles; alii, e contra, .sententiam affirmativam propugnabant. Nunc autem, Con- (1) Cfr. SUAREZ, De Gratia, lib. 6, c. 8.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz