BCCCAP00000000000000000000548

548 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, th. 1, n. 730-732 intelligi non possit consortium divinae naturae. «Neque enim consors alicujus naturae dici ullo modo posset, ait Bíllot, qui solum transeun– ter et ab extrinseco moveretur ad actus huic naturae congruos, in– terim vero non haberet in se inhaerentem formam per quam ipsamet participaretur» (8), et secundo, de infusione virtutum supernaturalium, nam per illa maxima ,et pretiosa habemus unde vitam et pietatem exer– cere valeamus ad vitam supernaturalem. Sed vita supernaturalis non tantum requirit actus quibus immediate in Deum tendimus, sed etiam principia permanentia, quae sunt causa illorum actuum supernatu– ralium. Jamvero principia permanentia actuum supernaturalium vocantur virtutes infusae fidei, spei et caritatis, nam earum objectum materiale et formale est ipse Deus. Ergo in hoc loco loquitur Stus. Petrus non tar..tum de collatione gratiae sanctificantis, per quam consortes effici– mur divinae naturae, sed etiam de infusione virtutum supernaturalium theologicarum. 7:U. Ex Patribus.-Patres docent existentiam virtutum supernatu– ralium quae sunt omnino distinctae ab actibus. Stll!. Polycarpus: «A.edificari poteritis in fide, quae vobis est data ... :SUlJsequente spe, praecedente caritate in Deum et in Christum et in proximum» (9). Stus. Augustinus: «Fides credit, spes et caritas orant» (10). Stus. Joannes Chrysostomus: «Fidem habes, spem, caritatem, quae manent; haec quaere» (11). 732. Ratione theologica.-Omnes christiani elicere tenentur actus fidei, spei et caritatis. JamvHo, etsi possibile €-is sit actus praedictos elicere sub transitoria operatione Dei, connaturalius eis est ipsos -eli– c-ere per principia quaedam permanentia. Nunc autem, sicut in ordine naturali Deus cr-eaturas ita movet ut praeter actus quibus in finem naturalem tendu.nt , habeant formas quasdam ad operandum, ita di– cenctum est de ordine supernaturali, nam Deum non decet minus pro– videre in ordine supernaturali quam in naturali. Ergo conveniens est quod Deus largiatur principia permar..entia actuum fidd, spei et cari– tatis; ejusmodi autem principia appellantur virtutes infusae theologicae. (8) Op. cit., pag. 100. (9) Ad Philip., 3, 2. (10) Enchiridion, n. 7; PL., 40, 234. (11) In Act. Apost., hom. 40, n. 2; Journel, 1216; cfr. PEScH, t. 8, n. 32.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz