BCCCAP00000000000000000000548

DE EXISTENTIA VIRTUTUM, th. 1, n. 729-730 547 remisszone peccatorum haec omnia simul infusa accipit hamo per Je– sum Christurn, cui inseritur, fidern, spem et caritatem». «lv!erito igitur, concludit Huarte, theologi ex his omnibus conclu– dunt, doctrinam de virtutibus theologicis infusis, prout virtus significat donmn aliquod habituale et permanens distincturn ab anima, aut for– maliter in Tridentino esse definitam, aut saltem ex definitis a Con– cilio evidenter inferri» (5). b) Quod infundantur virtutes fidei, spei et caritatis, si nomine virtutis intelligatur sensu stricte philosophico, tarn certum dici nequit; l.º) quia Ecclesia a conceptibus philosophicis praescindere solet in suis decreti:s, et 2.-0) quia virtus supernaturalis in nonnullis differt ab habi– tibus stricte dictis, ut superius dictum fuit. 730. Probatur ex Sacra Scriptura. l.º) «Caritas numquam excidit; sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt, sive scientia des– tn:etur... Nunc cognosco ex parte; tune autern cognoscam sicut et cog– nitus sum. Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec: majar autem horurn est caritas» (6). In hoc loco Stus. Paulus commendat excellentiam caritatis, eo quod ipsa sit perpetuo duratura; et revera, primo caritate:m comparat cum gratiis gratis datis, quae dantur ad utilitatem aliorum. Jamvero · gratiae gratis datae -evacuantur, eo quod dentur ad Ecclesiam stabiliendam; Ecelesia igitur jam stabilita, ratio non -est cur dentur donum lingua– rum, prophetiae, sermo scientia-e ... ; secundo, caritatem comparat cum aliis donis quac dantur in praesenti vita ad propriam uniuscujusque uti– litatem, cum donis scilic-et fidei ,et spei; et de istis rursus dicit quod caritas sit excellentior, eo quod fides et spes, elapso tempore viae, rur– sus evacuentur, dum e contra caritas sit in aeternum permansura. Jamvero donum línguarum, prophetiae, scientiae curationum... non erat simplex actus mere transiens, sed donum vere permanens; unde, ut recta instituatur comparatio, Apostolus loqui debet de caritate ut dono permanenti, et similiter de fide et spe ut donis permanentibus Praeterea verba adhibita ab Apostolo: manent, nurnquam excidit, non quidem actibus, sed potius ha1Jitibus conveniunt. Und,e a primo ad ultimum dici debet quod ex hoc textu Sti. Pauli recte colligatur existentia virtutum theologicarum fidei, spei et caritatis, ut donorum permanentium, ab actibus distinctorum. 2.º) Deus «quemadmodum ornnia nobis divinae virtutis suae, quae ad vitam et pietatem donata sunt... per quem maxima et pretiosa no– bis prornissa donavit: ut per haec efficiamini divinae consortes natu– rae, fugientes ejus, quae in mundo est, concupiscentiae corruptionem (sic), vos autem curam omnem subirlferentes, ministrate in fide vestra virtutem» (7). Hic locus ab omnibus theologis interpretatur, primo de infusione gratiae sanctificantis, permanenter animae inhaerentis, eo quod aliter (5) Op. cit., n. 8. (6) I ad Cor., 13, 8-13. (7) lI Petr., 1, 3 sqs.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz