BCCCAP00000000000000000000548
544 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, n. 725-726 tutis removentur difficultates Et obstacula in actus contrarios; hinc per repetitionem actuum supernaturalium non generaretur novus habitus, nec naturalis, nec supernaturalis. Cum tamen hae rationes aliis non videantur convincentes eo quod si praedicta facilitas penderet ab intensione virtutis, aliquis horno justifi– catus cum eadem pari intensione tum gratiae tum virtutis supernatura– lis eamdem quoque facilitatem agendi habere deberet erga omnes et singulas virtutes (quod experientia teste accidere non solet), sequitur admittendum fore habitum quemdam novum, qui per frequentationem actuum generatur. Ad secundum ergo respondent aliqui Theologi dicendo hunc habitum acquisitum esse naturalem (14); alii vero, supernaturalem (15). Si autem praedictus habitus acquisitus est naturalis, dicendum est quod eodem modo augeatur, minuatur vel corrumpatur ac quilibet alius habitus acquisitus naturalis; quare ipse habitus remaneat necesse est, etiam post destructionem virtutum infusarum per peccatum mortale, usque dmn per actus contrarios vel per assuetudinem penitus des– truatur. 726. Divisio virtutum supernaturalium.-Virtutes supernaturales in– fusae dividuntur in theologicas et morales. Virtutes theologicae illae dicuntur cujus objectum tam materiale quam forma/e est ipsemet Deus, aut aliquid respiciens Deum. Duo igitur pertinent ad rationem virtutis theologicae: primum, ex parte objecti materialis, quod scilicet vel sit ipse Deus vel aliquid re– latum ad Deum (in fide, exempli gratia, veritas reve1ata circa Deum vel circa creaturas in quantum ad Deum dicunt relationem); secundum, ex parte objecti formalis, et est illa specialis ratio qua objectum mate– riale attingitur (auctoritas Dei revelantis); jamvero specialis raito, qua ob.iectum materiale attingitur, est ips-e Deus vel aliquod attributum divinum. Tr-es sunt virtutes theologicae: fides, spes, et caritas: «Igitur virtutes theologicae: l.º) habent Deum ipsum finem superna– turalem ut objectum materiale primarium; ut objectum autem secun– darium alía caetera in quantum ad Deum referuniur et hominem ad– juvant ad divinam fruitionem attingendam; 2. 0 ) habent Deum ipsum, seu aliquam Dei perfectionem, ut objectum formale» (16). Virtutes morales Hlae dicuntur quae proprie versantur circa media ad finem supernaturalem consequ-endum. Earum objectum materiale sunt operationes hominis; earum vero objectum forma/e est bonum honestum in eo consistens quod rectus ardo rationis servetur. Virtutes morales sunt numero quatuor: prudentia, justitia, tempe– rantia et fortitudo. (14) (15) (16) Ita HUARTE, OP. cit., n. 24 sqs.; BILLOT, op. cit., pag. 50 sqs., et MENDIVJ:, LAHOUSSE, PESCH, SCHIFFINI in locis correspondentibus; LERCHER, OP. cit., n. 134; SThS., De virtutibus, n. 19, scholion 2. Cfr. expositionPm hujus quaestionls apud HUARTE, De Virtutibus infust.s, prop. 2, n. 24-28. HERVÉ, op. cit., n. 249.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz