BCCCAP00000000000000000000548

DE NOTIONE VIRTUTIS, n. 723-725 543 ~ V.-DE CORRUPTIONE VIRTUTIS SUPERNATURALIS 723. Virtus supernaturalis nullam habet causam diminutionis, sed tantum totalis destructionis, et quidem per peccatum mortale ei oppo– situm. Non habet causam diminutionis, quia diminutio virtutis procederet vel a Deo vel ab aliquo peccato; sed non primwn (a Deo), quia a Deo non causatur aliquis defectus in nobis nisi per modum poenae, et poe– na soli peccato debetur; non secundum, quia per peccatum mortale non tantum diminuitur, verum etiam totaliter corrumpitur, ut pastea dicemus; per peccatum vero veniale diminui non potest, eo quod non sit contra, sed praeter bonum virtutis. Sed tantum totalis destructionis per peccatum mortale, quia pecca– tum mortale ponit in anima dispositionem moralem ipsi virtuti con– trariam et cum ea incompossibilem. 724. Corollarium 1.-Ex dictis rite colliges virtutes supernaturales in– fusas aliquid participare de habitibus, aliud vero de potentiis; de illis quidem, quia non necessitant ad usum sui, quod, uti scitur, proprium Est habituum; de istis vero, quia animae conferunt posse agere in ordine supernaturali. Attamen virtutes supernaturales infusae potius dicendae sunt habi– tus quam potentiae: 1. 0 ) Quia potEntiae dant posse agere bene et facile, dum virtutes supernaturales dant quidem posse, non vero facile agere. 2. 0 ) Quia virtutes supernaturales potentias praesupponunt eisque superveniunt, eas elevando ad aliquam modalitatem actus, naturae vires transcendentem. 3. 0 ) Quia potentiae hominem disponunt tam ad bonum quam ad malum, dum virtutes nonnisi ad bonum disponunt subjectum cui insunt. 725. Corollarium 11: De generatione habitus supernaturalis acqui– siti.-Experientia constat hominem justum, per exercitium virtutum su– pernaturalium quamdam acquirere facilitatem et inclinationem ad hu– jus vel illius determinatae virtutis actus peragendos; hinc quaeritur inter theologos utrum haec facilitas vel recta dispositio ad tales actus virtutis operandos, sit habitus vel non; et si affirmative, adhuc quaeri– tur utrum sit habitus acquisitus naturalis vel supernaturalis. Ad primum respondent aliqui theologi 02) affirmative; alii vero, ne– gative (13). Qui sententiam negativam tenent, dicunt praedictam facilitatem ex– plicandam esse aut: per intensionem virtutis, quatenus scilicet exercitio actuum ejusdem generis, virtus infusa fit intensior, et inde procedit ma– jor quoque facilitas ad operandum, aut per solam impedimentorum re– motionem, quatenus per exercitium constans alicujus determinatae vir- (12) Ita BILLOT, OP. cit., pag. 50 sqs.; VAN NOORT, op, cit., n. 172; cfr. GONET, Clypeus theol. thom., tract. 4, n. 25; cfr. HEnvÉ, op. cit., pag. 230. (13) Ita MANZONI, OP. cit., n. 463; SUAREZ, De Gratia, lib. VI, c. 14; MAZZE)'..LA, op. cit., n. 78 sqs.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz