BCCCAP00000000000000000000548

542 DE VIRTUT'.IBUS INFUSIS, n. 721-722 § III.-DE ACQUISITIONE VIRTUTIS SUPERNATURALIS 721. Virtus supernaturalis non acquiritur ipsa repetitione actuum supernaturalium, sed potius efficienter causatur a Deo solo, qui eam, simul cum gratia sanctificanti, in anima immediate infundit. Hanc ob causam hae virtutes dicuntur infusae per se, quia non pos– sunt homini inesse n,isi ex infusione divina; sunt et aliae virtutes quae dicuntur per accidens infusae, in quantum scilicet per se possent a no– bis naturaliter causari, de facto tamen miraculose quandoque a Deo in– fur..duntur praeter communem ordinem rebus inditum; sic Deus Apos– tolis infundit scientiam Scripturarum et linguarum, quam quidem ipsi possent suo labore et ingenio acquirere; de facto tamen Deus imme•– diate ipsis infudit; quapropter haec virtus, etsi infusa, dicitur infusa pe.,. accidens. In anima non est nisi pura potentia obedientialis erga has virtutes supernaturales infusas, in quantum anima obedit Deo ad suscipiendum in se quidquid Deus voluerit, et non potest educi in actum virtutis nisi per virtutem divinam (11); quapropter mirandum non est quod in Sacra Scriptura sermo fiat (quando agitur de gratia sanctificanti et virtuti– bus), de earum creatione, non quidem quia ipsis competat creatio (non enim sunt formae subsistentes), sed quia earum infusio aliquo modo ac– cedit ad creationem, in quantum causam non habet in subjecto. § IV.-DE AUGMENTO VIRTUTIS SUPERNATURALIS 722. Virtus supernaturalis, sicuti non acquiritur ipsa repetitione actuum supernaturalium, ita pariter non augetur per eorumdem ac– tuum supernaturalium frequentationem, sed per actionem solius Dei a qua causatur, aliis verbis, sicut anima est in pura potentia obedientiali ad primum fieri virtutum supernaturalium, ita etiam invenitur in po– tentia obedientiali ad earum · augmentum; necesse igitur est ut ipse Deus virtutes supernaturales efficienter infundat easque efficienter aupmentet: et hoc est quod Theologi dicere consueverunt in illa ubique recepta definitione virtutis. Virtus est: Bona qualitas mentis qua recte vivitur, qua nema male utitur, quam Deus in nobis sine nobis operatur; sine nobis quidem, tum in ejusdem prima infusione, tum in ipsius aug– mento. Nota bene.-Non tamen removeri oportet ab actibus nostris superna– turalibus quaelibet causalitas respectu habito ad generationem et aug– mentum virtutum, nam actus nostri supernaturales, ex gratia facti, dis– ponunt ad primam earum infusionem (causalitas dispositiva) et meren– tur earum augmentum (causalitas meritoria). (11) De Virtutibus, q. 10, a. 4, ad 13.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz