BCCCAP00000000000000000000548

DE NOTIONE VIRTUTIS, n. 719-720 541 praedicamentalis nisi reductive, in quantum scilicet definitio habitus praedicamentalis sive substantivi sive operativi non eis convenit sim– pliciter, sed tantum stcundum aliquem modum; quod quanti momenti sit, nemo est qui non videat, nam ea quae non sunt in praedicamento nisi per reductionem, similitudinem et dissimilitudinem habeant necesse est cum iis quae per se sunt in praedicamento. Nunc autem, praecipuae eorum dissimilitudines in eo sunt: a) Quod habitus substantivi praedicamentales subjectentur in cor– pore, non vero in ejus potentiis; gratia autem sanctificans subjectatur in essentia animae. b) Quod habitus praedicamentales subjectum disponant vel bene vel male in ordine ad propriam ejusdem subjecti naturam; gratia vero sanctificans, e contra, et virtutes supernaturales subjectum dispon,unt in ordine ad naturam altiorem, nempe divinam. e) Quod habitus praedicamentales naturales praesupponant in na– tura posse agere; habitus, e contra, supernaturales dant ipsum posse agere, in quo isti habitus potentiis assimilari debentur, et de ipsis non parum participant. Haec omnia accurate retineri debent ut doctrina catholica rite in– telligatur. § II.-DE MUNERE VIRTUTIS SUPERNATURALIS 720. Munus virtutis supernaturalis, salteni praecipuum, aliud non est nisi potentias naturales animae elevare ut possint agere conve– nienter ad superiorem naturam cujus per gratiam horno particeps factus est. Et revera, horno antequam his virtutibus instruatur, potest super– naturaliter agere modo transitorio, sub transitoria scilicet motione Dei supernaturali; sed actus supernaturalis non exit ab eo nisi in quan– tum est instrumentum Dei; nondum enim habet formam seu poten– tiam iis actibus proportionatam. At, quando istaB virtutes supernaturales animae superveniunt, tune horno vere fit potens agere supernaturaliter modo proprio et convenienti naturae superiori participatae. Quare virtutes supernaturales dant pos– se simpliciter «pro quanto scilicet, non secus ac potentiae, ipsum posse non praesupponunt, sed ajferunt» ( 10). Notari tamen oportet quod principium proximum actus supernatura– lis non sit tantum ipsa virtus infusa, sed potius potentia ipsa naturalis prout virtute infusa informata; et ratio est quia virtus infusa non est absolute principium operandi, sed qualitas naturali potentiae superve– niens eamque elevans ad quamdam modalitatem operationis, nempe su– pernaturalis. (10) BILLOT, Op. cit., pag. 32.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz