BCCCAP00000000000000000000548
540 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, n. 717-719 2.º) Virtus naturalis augetur iisdem actibus multoties repetitis, jux– ta principium illud secundum quod: «e~ iisdem causis res augentur, ex quibus initium sumunt»; ut autem hoc augmentum locum habeat, necesse est praeterea ut praedicti actus superexcedant, aut saltem ae– quent, gradum intensionis virtutis jam habitae (7). 3. 0 ) Vírtus naturalis dat facilitatem agendi, internam et externam; internam quidem, in quantum potentias specialiter inclinat ad ejus ob– jectum; externam, in quantum vere diminuit, aut saltem removet im– pedimenta ad exercitium actuum naturalium honestorum. § IV.-DE CORRUPTIONE VIRTUTIS NATURALIS 718. Virtus naturalis duobus modis corrumpitur: aut scilicet per frequentationem actuum oppositorum multoties repetitorum, aut per simplicem cessationem actuum quibus prohibebantur aut comprime– bantur contraria; frequentatio actuum ipsi virtuti oppositorum est cau– sa efficiens corruptionis virtutis; cessatio vero est solum causa per ac– cidens «in quantum causa est cur non succidantur positiva corrupti' l.la quae sunt causa directa et per se» (8). ART. II De notione virtutis infusae seu supernaturalis § I.-DE EXISTENTIA VIRTUTIS SUPERNATURALIS SEU INFUSAE 719. Praeter virtutes naturales humana industria acquisitas, quibus horno bene sese habet in ordine ad operationem sibi convenientem, ad– sunt et alia.e virtutes, supernaturales videlicet, quibus horno bene dis– ponitur ad operandum secundum altiorem naturam quam 11abet a Deo gratuito participatam. Sciendum enim est hominem consortem effectum fuisse divinae na– turae per gratiae sanctificantis communicationem: «ut per haec effi– ciamini divinae consortes naturae» (9); nova igitur et altior residet in homine sanctificato natura, qua horno capax efficitur easdem opera– tiones -eliciendi ac ipsemet Deus, juxta ea quae in Tractatu de Gratia Christi, th. 12, dictum fuit; convenienter igitur a Deo ita dispositum fuit ut, praeter novam naturam, homini justo infunderentur virtutes su– pernaturales, quasi nova principia agendi seu operand1, proportionali– ter se habentia ad gratiam-novam naturam-, sicut potentiae activae se habent ad naturam propriam. Notar! tamen oportet tum gratiam sanctificantem tum virtutes su– pernaturales aliosque habitus infusos non pertinere ad speciem habitus (7) I-II, q. 52, a. 3. (8) BILLOT, Op. cit., pag. 27-28 (9) II Petr., 1-4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz