BCCCAP00000000000000000000548
DE NOTIONE VIRTUTIS, n. 714-717 539 utputa t€mperantiae, vitio gulae aliquando indulgeret, in ipso m0do agendi demonstraret talem habitum non habere, eo quod temperantia, si existit, hominem inclinat ad ipsius t€ndentiam. «In hujusmodi ergo, ait el. Billot, specialis consideratur bonitas et perfectio quia perficiunt potentias non solum ab::;olute, verum etiam ut usuales et exsecutivas... Ideoque consueverunt tales habitus vocari virtutes simpliciter, et non tantum secundum quid» (3). Nova 6:ivisio habituum bonorum. Denique tandem, quia nullus ac– tus dici potest simpliciter bonus in genere morum, nisi ille qui ad ulti– mum finem non solum ordinari possit, verum etiam sit de facto ordina– tus, sequitur quod ille habitus bonus possit esse perfectus vel imper– fectus, prout hominem referat ad ultimum finem qui Deus est, vel ho– minem non referat ad Deum. Hinc virtus perfecta et imperfecta; perfecta, si hominem, in quo est, ordinet in ultimum finem; imperfecta, si careat hac habituali in– haesione ad Deum super omnia. 715. Nota bene.-Quare facile intelliges cur Sancti Patres aliquan– do dicant virtutes infidelium vel paganorum non esse tales, quia eis deest ultima forma moralitatis (4); <<sicut non est vera virtus, ait Stus. Thomas, avarorum prudentia qua excogitant varia genera lucro– rum, et avarorum justitia qua gravium damnorum metu contemnunt aliena, et avarorum temperantia qua luxuriae, quae sumptuosa est, co– hibent appetitum, et avarorum fortitudo quae, ut ait Horatius, per mare pauperiem fugiunt, per saxa, per ignes» _(5). § Il.-DE SUBJECTO VIRTUTIS NATURALIS 716. Cum virtus sit, juxta praedicta, habitus inclinans potentias ad atns moraliter bonos, et actus boni, utpote humani, a voluntat€ proce– dant sive ut eliciti ab ipsa sive ut imperati, sequitur subjectum virtutis esse vel ipsam voluntatem, vel alias potentias secunctum quod a vo– luntate moventur. «Cujus ratio est quia voluntas movet omnes alias potentias quae aliqualiter sunt rationales ad suos actus. Et ideo quod homo actu bene agat, contingit ex hoc quod hamo habet bonam voluntatem. Unde virtus quae bene f acit agere in actu, non solum in f acultate, oportet quod vel sit in ipsa voluntate, vel in aliqua potentia secundum quod est mota a 'Voluntate» ( 6). § III.-DE ACQUISITIONE ET AUGMENTO VIRTUTIS NATURALIS 717. l.º) Virtus naturalis, test€ experientia, generatur per ipsam repetitionem actuum ejusdem speciei; potentia enim activa simul et pas– siva naturalem aptitudinem habet ut, ex multiplicatis iisdem speciei actibus, quamdam recipiat connaturalitatem ad símiles actus eliciendos. (3) Op. cit., pag. 19-20. (4) II-II, q, 23, a. 7. (5) !bid. (6) II-II. q, 27, a. 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz