BCCCAP00000000000000000000548

538 DE VIRTUTIBUS INFUSIS, n. 713-714 ART. I De notione virtutis in genere § I.-NOTIO VIRTUTIS IN GENERE 713. Cum homo non sit inclinatus ad unum deterrninatum modum agendi, sequitur ipsum aliter atque aliter sese habere posse relate ad agendum; hinc horno, potius quarn quilibet alius, est subjectum habi– tuurn, seu dispositionum, quibus disponitur ad operationern. Divisio habituum..- Habitus, quo horno bene vel male se habet, po– test perficere imrnediate ipsarn naturarn, vel ipsas facultates; si na– turarn perficit, dicitur habitus entitativus; si vero ipsas facultates, di– citur habitus operativus. Hinc divisio habituum in habitus entitativos et operativos, prout immediate bene vel male disponat naturam vel facultates in ordine ad operationem:. Divisio habituum operativorum. Quando igitur habitus operativus disponit potentiam ad bene agendum in genere rnorum, appellatur vir– tus. Unde virtus est habitus operativus quo horno inclinatur ad bene agf'ndum in genere morum, seu brevius: habitus operativus bonus. 714. Nota bene.-Ex hlnc plura sequuntur: a) Quia est habitus, est dispositio permanens. b) Quia id quod permanenter disponit facultatem ad bene agen– dum, novam veluti naturam constituit, «et quod naturale est, non cito transmutatur» (1), est difficile mobilis, et in operando delectationem et facilltatem causat (2). e) Habitus facultatem non necessitat ad unum; non enim destruit potentiam quam perficit, sed potius eam relinquit liberam ad agendum. Habituum operativorum subdivisio. Sed ínter habitus operativos bo– nos, alii sunt aliis perfectiores, eo quod non tanturn dant habilitatem ad operationem bonam (habitus intellectuales, puta artis, scientiae), sed praeterea efficiunt ut habilitas ipsa deducatur in usum (habitus morales). Nunc autern isti habitus operativi, conferentes non solum habili– tatem bene agendi, sed etiam facientes quod horno habilitate utatur, jure merito vocantur virtutes simpliciter, dum alii, e contra, virtutes secundum quid tantum appellantur, sic. e. g. dum aliquis sapiens vel artifex non minus sapiens reputatur eo quod ab habitu scientiae vel artis scienter aliquando in suo modo operandi deficiat, non ita accidit in aliis habitibus moralibus, nam ille qui, tali habitu morali praeditus, (1) In III, dist. 25, q. 1, a. 1 (2) IbicL

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz