BCCCAP00000000000000000000548
DE VIRTUTIBUS INFUSIS 712. Praenotandum.- Cum, ut ait Stus. Thornas, conveniens non sit quod Deus minus provideat in ordine supernaturali quam in natu– rali, et in ordine naturali ita institutum fuerit a Deo ut potentiae con– sequantur naturam, seu essentiam, ita pariter in ordine supernaturali gratiam sanctificantem, quae est veluti nova natura in nobis partici– pata, consequuntur virtutes quaedam infusae, quae sunt veluti poten– tiae &upernaturales, quibus facultates nostrae elevantur et aptae fiunt in ordine ad elicienda opera supernaturalia. Hinc, post Tractatum de Gratia Christi, agendum nobis est de ·;ir• tutibus infusis seu supernaturalibus. Ordo dicendorum.-Quare iste erit ardo dicendorum: a) De existentia virtutum supernaturalium, tam theologalium quam moralium. b) De fide. e) De spe. d) De caritate. Quia tamen virtutes infusae non sunt in praedicamento nisi re– ductive tantum, oportet per prius aliquid dicere de illis virtutibus quae in praedicamento inveniuntur, ita ut per istarum analogiam in illa– rum cognitionem perveniamur. ' Quapropter ant-equam ad singula descendamus, dicendum est ad modum praeambuli: primo, d-e notione virtutis in genere, de ejus sub– jecto, acquisitione et augmento, necnon et de ipsius corruptione; se– cundo, de notione virtutis infusae seu supernaturalis, de ejus acquisitio– ne. augmento -et corruptione.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz