BCCCAP00000000000000000000548

536 DE GRATIA CHRISTI, th. 35, n. 711 In secundo casu, res controvertitur inter thtologos: sunt qui dicant cum Suarezio (10) peccatorem resurgere cum ipsis meritis quae antea habuerat, simulque cum illis quae obtinet in ipsa nova justiflcatione. . Sunt, e contra, qui dicant cum Bañez (11) peccatorem resurgere cum. solis meritis actui contritionis nunc emisso correspondentibus; merita, mortiflcata in tantum dici possunt reviviscere in quantum homini nunc justificato merita dantur duplici titulo, scilicet praesentis gratiae et titu– lo meritorum praecedentium, simul cum jur¡; ad majus praemium acci– dentale. sunt qui dicant cum Scoto (12) peccatorem resurgere cum duplicata. quantitate meritorum, quorum dimidia pars corresponderet meritis prae– habitis, et altera dimidia meritis praesenti actui contritionis correspon– dentibus. Sunt denique alii qui distinctionem faciunt inter gratiam et meritum quoad suum esse physicum et morale; hinc, dicunt, peccatorem in actu; justiflcationis recuperare gratiam et totum meritum in suo esse morali; gratiam autem et meritum in esse suo physico non recipere nisi in ea quantitate quae corresponderet praesenti dispositioni; attamen hoc ul– timum recipiet in primo instanti gloriflcationis, quando scilicet elicia~. actum intensissimum caritatis in patria .(13). (10) (11) (12) (13) Qpusculum De revii,isc. rnerit., disp. 2, sect. 2, n. 1 l BAÑEZ, in II-II, q, 24, a. 6, dub. 6. SCOTUS, in IV Sent., dist. 22, q. unica, a. 2. . Ita At,VAREZ, De auxiliis, lib. 7, disp. 61; SALMANTICENSES, De mento, dlsp 6-; n. 9 sqs.; cfr. nostrum Manuale, vol. IV, n. 560 sqs.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz