BCCCAP00000000000000000000548
DE OBJECTO MERITI, th, 35, n. 710-711 535 IV.-JUSTUS POTEST SIBI ET ALTERI MERERI DE CONGRUO BONA TEMPORALIA, Bona temporalia dupliciter considerari possunt, videlicet, secundum quod sunt in se, et secundum eorum utilitatem ad opera virt.utum, qui– bus perducimur in vitam aeternam. Hinc: a) si bona temporalia hoc secundo modo considerentur, ca– dunt sub ratione meriti de condigno, eo quod rationem habent medii ad finem gloriae. Unde si justus mereri potest de condigno gloriam aeternam, idem dicendum e.st de bonis temporalibus prout sunt media ad salutem conducentia; non aliter ac quaelibet alia auxilia gratiae quibus adjuvamur ad beatitudinem consequendam. b) Si vero bona temporalia considerentur secundum se, non sunt simpliciter bona, et ideo cadere miqueunt sub ratione meriti, ne qui– ctem de congruo. Attamen, bona temporalia aliqualíter esse possunt objectum meriti, quatenus scilicet Deus ea concedit quando ea expedire videtur, juxta illud: «Haec omnia adjicientur vobis» ( 6}. 711. Quaestiuncula: Utrum merita per peccatum mortale mortifi– cata reviviscant in justificatione.-Affirmative respondendum est, nam opera meritoria manent accepta apud Deum atque retinent virtutem perducendi hominem ad vitam aeternam; peccatum enim superveniens est unicum impedimentum quod obstat quominus suum intentum conse– quantur; peccato autem mortali sublato per novam justificationem, vim suam recuperant et valent hominem perducere ad praemium vitae ater– nae (7); haec doctrina adeo est certa ut sine temeritate negari non pos– sit; nititur enim ipsis verbis Concilii Tridentini: <,Si quis dixerit... ipsum justificatum bonis operibus, quae ab eo per Dei gratiam et Jesu Christi meritum (cujus vivum membrum est) fiunt, non vere mereri augmen– tum gratiae, vitam aeternam et ipsius vitae aeternae (si tamen in gra– tia decesserint) consecutionem, ataue etiam gloriae augmentum, a. s.» .(8.) Ut igitur bona opera perducant justum in vitam aeternam, tria re– quiruntur et sufficiunt: a) ut sint opera hominis justi; b) ut sint su– pernaturalia; c) ut horno decedat in statu gratiae. Proinde si horno in gratia decedit, haec tria perfecte verificantur. Ergo merita mortificata reviviscunt. Haec etiam est doctrina Pii XI: «Quicumque enim poenitendo Apos– tolicae Sedis salutaria jussa, Jubilaeo magno vertente, perficiunt, iidem... eam, quam peccando amiserant, meritorum donorumque copiam ex in– tegro reparant ac recipiunt» (9). Quo gradu reviviscant.-Peccator resurgere potest a peccato cum ma– jori vel minori gratia quam ante peccatum habuerat. In primo casu nulla est dificultas: merita reviviscunt, juxta omnes, totaliter. (6) Mt., 6, 33. (7) STUS. BüNAVENTp-RA, in IV Sent., dist. 14, P. 2, a. 2, q. 3; STUS. THOMAS, III, q. 89, a. 5; in IV Sent., dist. 14, p. 2, a. 3, etc. (8) DENZINGERJ, 842. (9) DENZINGER, 2193
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz