BCCCAP00000000000000000000548

534 DE GRATIA CRHISTI, th. 35, n. 710 Il.-QUID POSSIT JUSTUS MERERI DE CONGRUO SIBI ET ALTER!. I.--JUSTUS POTEST SIBI ET ALTER! MERERI DE CONGRUO STRICTE DICTO GRATIAS AC'.l:UALES EFFICACES. 710. Ratio est quia justus bonis operibus debituni fundat amicitiae cum Deo et jus ad praemium in homine. Unde quam maxime decet ut Deus amicis bene operantibus praemium non deneget II.--JusTUS POTEST BONIS OPERIBUS ALTER! MERERI DE CONGRUO PRIMAM GRATIAM. Ratio est eadem ac prius, nam quam maxime decet ut Deus amicis obtemperet secundum amicitiae proportionem «ut Deus impleat homi– nis voluntatem in salvatione alterius» (2). Et quia nulla adest specialis ratio hoc meritum restringendi, se– quitur etiam quod horno justus possit alteri mereri de congruo stricte dicto non tantum primam gratiam, verum etiam ejus augmentum et ipsam vitam aeternam; hoc enim meritum non supponit gratiam in eo cui meretur, sed potius in merente, et leges amicitiae id ipsum sua– dere videntur (3). IIL-JUSTUS NON POTEST SIBI MERERI MERITO DE CONGRUO STRICTE DICTO REPARATIONEM POST LAPSUM. Fuerunt aliqui theologi, ut Stus. Bonaventura, Stus. Bellarminus, Suarez et nostris in diebus Pesch et Beraza ( 4), qui sententiam affir– mantem sustinerent, eo quod putent satis decere justitiam divinam ut Deus semper recordetur praecedentium meritorum, et intuitu illorum peccatorem a somno excitet et a peccato resuscitet; id saltem in cer– tis casibus in quibus ex una parte merita fuerint insignia, et ex altera peccatum ex vehementi passione et fragilitate fuerit commissum (5). Sententia, quam defendimus, fundatur in eo quod ad meritum de congruo stricte dictum requiritur ex parte remunerantis debitum de– centiae, et ex parte merentis jus amicabile ad praemium. Jamvero hae duae conditiones non verificantur in eo qui in peccatum lapsus fuerit; nam statim ac in peccatum lapsus est, jus amicabile ex parte meren– tis cessare debuit. Hoc tamen non impedit quominus admittamus meritum de congruo late dictum, eo quod Deum non deceat oblivisci operum quae peccato– re..;, dum erant in statu gratiae et amicitiae cum Deo, perfecerunt. (2) I-II, q. 114, a. 6. (3) lbid., a. 7, ad. 2. (4) STUS. BONAVENTURA, in 11 Sent., dist. 28, dub. 2; STUs. BELLARMINUS, lJe justificatione, lib. 5, c. 22; SUÁREZ, De Gratia, lib. 12, c. 38, n. 6; PESCH, De Gratia, n. 429; BERAZA, op. cit., n. 1051. (5) Cfr. SUÁREZ, De Gratia, lib. 12, c. 38, n. 6-7.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz