BCCCAP00000000000000000000548

DE OBJECTO MERITI, th. 35, n. 708-709 533 § II.-DE OBJECTO MERITI ·DE CONGRUO 708. Connexio materiae.-Postquam sufficienter actum est de ob– jecto meriti de condigno, nonnulla restant declaranda de objecto me– riti de congruo. Porro, meritum de congruo, uti scitur, ,est illud cui praemium non debetur ex justitia, sed potius ex quadam decentia et liberalitate re– munerantis; unde facile colligitur meritum .de congruo non esse ve– rum ac proprie dictum meritum. Ejus divisio. Meritum de congruo aliud fundatur in pura misericor– dia et liberalitate Dei, aliud vero, in amicitia hominis justi cum Deo. Hinc duplex divisio in meritum de congruo improprie dictum, et meritum de congruo proprie dictum; nam quando meritum de congruo fundatur in pura Dei misericordia et liberalitate, opera meritoria im– proprie et metaphorice tantum sunt talia, quia nulla ratio juris con– siderari potest ex parte merentis. E contra, quando meritum de congruo fundatur in amicitia hominis justi cum Deo, aliqua ratio juris consi– derari potest ex parte merentis, qui in Deo fundat quoddam debitum decentiae in ordine ad praemium. His igitur praehabitis, dicendum est quid horno possit de congruo mereri tam sibi quam alteri; quod faciemus in distinctis paragraphis. !.-QUID POSSIT MERERI DE CONGRUO HOMO PECCATOR, I.-HOMO PECCATOR, EX GRATIA ACTUAL! OPERANS, POTEST SIBI MERERI :MERITO LATE ET Il\1PROPRU: DICTO GRATIAS ACTUALES AD JUSTIFICATIONEM DIST?ONENTES. 709. Ratio est quia horno ante justificationem, speciali auxi1io mo– tus. et L.bero ejus arbitrio bene utens, elicere potest actus bonos et sa– lutares; quibus positis, congruum -est ex parte Dei ut gratias actuales conferat proxime et immediate disponentes ad justiflcationem. «Sed quia divinam bonitatem decet, ut, ubicumque dispositioriem tnvenit, perfectionem adjiciat, ideo ex merito congrui dicitur aliquis mereri aliquod, bonum per opera extra caritatem facta» (1). II.-HOMO PECCATOR CONTRITUS. MERETUR DE CONGRUO IPSAM JUSTIFICATIONEM, Ratio est quia actus contritionis perfectae importat ex parte homi– nis perfectam peccati detestationem et totalem ad Deum flnem ulti– mum conv•~rsionem. Unde congruum ex parte Dei est ut amicitiam ins– tauret cum ipso. (1) STUs. THOMAS, in IV Sent, dlst. 15, q, 1, a. 8.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz