BCCCAP00000000000000000000548

532 DE GRATIA CRHISTI, th. 35, n. 704-707 Probatur ex Sacra Scriptura.- In Sacra Scriptura expresse dicitur diversos adesse gradus in caelo diversasque mansiones, quae beatis dan– tur in praemium pro diversitate meritorum; unicuique dari secundum ejus laborem et opera; quo satis indicatur justos posse mereri de con– digno augmentum gloriae. «Filius hominis... reddet unicuique secundum opera ejus» ( 35). «Unusquisque autem propriam muceden accipiet secundum suum laborem» (36). Ratione theologica.-Gloria se habet ad gratiam sicut fructus ad semen; si igitur horno justus vere meretur de condigno augmentum gratiae, eo ipso vere etiam meretur augmentum gloriae. VIII.-Hor,1:0 POTEST SIBI MERERI DE CONDIGNO GLORIAM ACCIDENTALEM. Gloria accidentalis ea est quae consistit in aliquibus praerogativis quae beatis in caelo conferuntur praeter visionem beatificam; sic glo– ria corporum, et aureolae martyrii, doctrinae et virginitatis. 705. C1.lnsura.- Est doctrina cornmunis et certa. Probatur.- Gloria accidentalis nihil est aliud nisi consectarium quoddam gloriae essentialis; quapropter si aliquis ponat opera quae me– rer,tur de condigno gloriam essentialem, eo ipso meretur etiam gloriam accidentalem. 706. Nota bene.-In hac thesi dictum est de his quae horno jus– tus posslt sibi mereri, non vero alteri; ut autem hoc ultimum plene elu– cldetur, sclendum est: 1. 0 ) Solum Jesum Christum qua hominem, utpote caput constitutum a Deo totius generis humani, promeruisse sibi et nobis gratiam aliaque dona supernaturalia; ejus opera et habuerunt valorem infinitum, et a Deo ordinata sunt et accepta ad salutem omnium omnino hominum: «Anima Christi mota est a Deo per gratiam, non solum ut ipse perve– niat ad gloriam vitae aeternae, sed etiam ut alias in eam adduceret, in quantum est caput Ecclesiae et auctor salutis humanae» (37). 2. 0 ) Hominem, quamvis justum et sanctum, non posse alteri mereri de condigno, nec primam gratiam, nec ejus augmentum; et ratio est quia ad meritum de condigno requiritur ex parte Dei quod opus bonum acceptetur tamquam praemium, illudque ordinetur ad retributionem pro bono opere peracto. Jamvero opera cujuslibet hominis justi, licet adae– quent valorem primae gratiae alteri homini tribuendae, non fuerunt um– quam a Deo accepta et ordinata nisi ad propriam uniuscujusque sanctl– ficationem et consecutionem vitae aeternae. (35) Mt., 16, 27. (36) l ad Cor., 3, 8. (37) I-II, q. 114, a. 6.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz