BCCCAP00000000000000000000548

530 DE GRATIA CHRISTl, th. 35, n. 701-702 gratiae, vitam aeternam, et ipsius vitae aeternae, si tamen in gratia decesserit, consecutionem, atque etiam gloriae augmentum, a. s.» (18). «Si quis dixerit justitiam acceptam non conservari atque augeri co– ram Deo per bona opera, sed opera ipsa fructus solummodo esse et signa justificationis adeptae, non autem ipsius augendae causam, a s.» (19). Probatur ex Sacra Scriptura.--Sacra Scriptura expresse hortatur jus– tos ut crescant in gratia et in Christo, in. sanctificationem, ita ut aug– mentum sanctificationis sit fructus bonorum operum. «Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per om– nia, qui est Caput Christus» (20). « Vos igitur fratres ... erescite vero in gratia, et in agnitione...» ( 21). «Liberati a peccato, servi autem f acti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem: finem vero, vitam aeternam» (22). Ratione theologica.- «lllud cadit sub merito condigni, ad quod mu-, tia gratiae se extendit. Motio autem alicujus moventis non solum se extendit ad ultimum terminum motus, sed etiam ad, totum progres– smn in motu. Terminus autem motus gratiae est vita aeterna. Progres– sus autem in hoc motu est secundum augmentum caritatis vez gra– tiae secundum illud Prover. 4, 18: Justorum semita quasi lux splen– dens procedit et crescit usque ad perfectum diem, qui est dies gloriae Sic igitur augmentum gratiae cadit sub merio condigni» (23). 702. Scholion.-Disputatur inter theologos quomodo et quandonam habeatur augmentum gratiae sanctificantis: an scilicet requirantur ac– tus gratia praeexistente ferventiores, an, e contra, sufficiant actus sim– pliciter meritorii, licet sint ipsa gratia remissiores; si aliquis scilicet, habens gratiam sanctificantem ut quinque, eliciat actum caritatis ut duo, mereturne de condigno augmentum gratiae sanctificantis. Et si af– firmative, quandonam conferatur? 1. 0 ) Ad primum respondent generatim theologi omnes, contra Stum. Bonaventuram, Durandum, Bañez et alios, dicendo justum mere– ri de condigno gratiae sanctificantis augmentum quolibet actu, etsi re– misso _(24). Ita Sanctus Thomas, Scotus, Suarez, etc. (25). Ratio istorum in eo est quod si quilibet actus, etsi remissus, mereatur gloriam ejusque augmentum, debet etiam mereri augmentum gratiae sanctificantis. 2.") Ad secundum respondent aliqui dicendo augmentum gratiae sanctificantis conferri: a) statim ac actus eliciti fuerit (26); b) quando actus eliciti ferventiores sint atque intensiores gratia praeexistente _(27); (18) DENZINGER, 842. (19) DENZINGER, 834. (20) Ad Eph., 4, 15. (21) II Petr., 3, 18. (22) Ad Rom., 6, 22; cfr. etiam J Petr., 2, 2; Ad PhiL., 1, 9; Ad Rom.. 6, 19; Apoc., 22, 11. (23) I-II, q. 114, a. 8. (24) STUS. BONAVENTURA, in II Sent., dist. 27, ª· 2, q. 2; DURANDU13, in J Sent.• dist. 17, ª· 8; BAÑEZ, in I-II, q. 114, a. 8, dub. 2. (25) I-II, q. 114, a. 8, ad 3; SCOTUS, in IV Sen t., dist. 22, q. 1; SUAREZ, Relect de revivisc. merit., disp. 2. (26) SUAREZ, De Gratia, lib. 9, c. 3; VASQUEZ, in I-II, disp, 220, c. 5; BERAZA, op. cit., n. 1033 ; PEsCH, op. cit., n. 424, etc. (27) SYLVIUS, in II-II, q. 24, a. 6, concl. 4; BILLUART, diss. 8, ª· 5, § 4, et gene– ratim Thomistae.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz