BCCCAP00000000000000000000548

DE OBJECTO MERITI, th. 35, n. 700-701 52il 700. Censura.- Est doctrina saltem theologice certa, quae colligitur ex his yerbis: «Quod. quidem (donum perseverantiae) haberi non po– test nis2 ab eo qui potens est eum, qui stat, statuere, ut verseveranter stet, et eum qui cadit restituere» ( 13). Probatur ex Sacra Scri:ptura.-Sacra Scriptura saepissime justos hlo- net ut cum timare et tremare salutem operentur, videant ne cadant, etc. «Qui se existimat stare, videat ne cadat» (14). «Cum metu et tremare vestram salutem operamini» (15). Jamvero si horno justus posset perseverantiam finalem mereri de condigno, nihil deberet timere, ipsa elargiretur ei tamquam merces ex justitia pro operibus bonis in gratia factis. Ex Patribus.- Hanc doctrinam expresse docet Stus. Augustinus, quando affirmat perseverantiam finalem dari non secundum merita nostra, sed secundum voluntatem Dei: «Unde satis ó!ilucide ostenditur, ait ipse, et inchoandi et usque in finem perseverandi gratiam Dei non secundum merita nostra dari, sed dari secundum ipsius secretissimam eamdemque justissimam, sapientis– stmam, beneficentissimam voluntatem» ( 16). Ratione theologica. 1. 0 ) Perseverantia finalis in gratia supponit collationem gratiarum actua:ium efficacium prae sufficientibus. Atqui nemo potest sibi mereri collationem gratiarum actualium efficacium. Ergo ... Prob. minar.: Si horno posset mereri collationem gratiae efficacis, posset etiam jam non amplius mortaliter peccare, quia, prima gratia jam obtenta, alía gratia efficax posset deinceps mereri de condigno; quapropter dicendus esset in gratia confirmatus. Ergo... 2.º) Primum meritum de condigno supponit statum gratiae jani existentem; sed perseverantia meriti de condigno praeexigit perseveran– tiam statm, gratiae. Ergo meritum de condigno non potest praecedere et causare perseverantiam status gratiae (17). 3.º) Ad meritum de condigno omnino requiritur promissio Dei. At– qui talis promissio Dei non constat quoad meritum doni perseverantiae. Ergo ... V.-HOMO JUSTUS POTEST SIBI MERERI AUGMENTUM GRATIAE SANCTIFICANTIS. 701. Censura.- Est doctrina definita in Concilio Tridentino: «Si quis dixerit hominis justificati bona opera ita esse dona Dei, ut non sint etiam bona ipsius justificati merita: aut ipsum justifica– ·tum bonis operibus, quae ab eo per Dei gratiam et ob Jesu Christi meritum, cujus vivum membrum est, fiunt, non vere mereri augmentum (13) DENZINGER, 806. (14) 1 ad cor., 10, 12. (15) Ad Phil., 2, 12. (16) De clono perseverantiae, c. 13, n. 33; PL., 46, 1012. (17) I-II, q. 114, a. 9. •ilIAN. THEOL. DOGM-~nr.-35

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz