BCCCAP00000000000000000000548
528 DE GRATIA CHRISTI, th. 35, n. 697-69!) Si autem opera meritoria praecedBntia possent mereri de condigno resurr-ectionem a p-eccato -et justificattonem, verum non esset quod Deus jam amplius eorum non recordaretur. 698. R<ttione theologica.-Homo justus reparationem mereretur vel per opera facta in statu gratiae, vel per opera post peccatum jacta. Atqui non per opera posteriora, quia non sunt de condigno meritoria, neque per priora, quia per peccatum subsequens fuerunt mortificata (9). Ergo non potest ullo modo reparationem de condigno mereri. Praeterea, si hamo justus posset mereri de condigno reparationem post :apsum, -eam infallibiliter obtin-er-et; et ideo omnes justi ob eam– dem rationem a peccato, in quod lapsi sunt, resurgerent. Atqui expe– rientia teste, hoc non semper contingit. Ergo ... Denique, nullibi continetur promissio Dei de elargienda reparatione post lapsum futurum pro bonis operibus factis in statu gratiae. Ill.-HOMO NON POTEST SIBI MERERI DE CONDIGNO GRATIAS ACTUALES EFFICACES. 699. Censura.- Est doctrina communis, immo saltem theologice certa. Probatur. l.º) Deest prorriissio divina pro elargienda gratia actua– li efficaci. Atqui ad meritum de condigno, haec conditio est omnino necessaria. Ergo. 2.º) Si horno posset mereri de condigno gratias actuales efficaces, posser, etiam infallibiliter mereri salutem, quia grath efficax infallibi– iit2r produc:it effectum suum. Sed hoc videtur contra doctrinam Conci– lii Tridentini. in quo nos edocemur hominem semel justificatum peccare adhuc posse et gratiam amittere, et non posse sine speciali Dei privi– legio vitare omnia peccata venialia (10). Ergo. 3.º) Efficaci'.1 gratiae non pendet a Deo pro justitia retribuente, sed a Deo miserente, juxta illud Apostoli: «Míserebor cujus miserear, et misericordiam praestabo cujus miserebor. lgitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei ( 11). Ergo nemo potest sibi mereri gratias efficaces actuales, quarum collatio a sola misericordia Dei de– pendet. IV.-HOMO NON POTEST SIBI MERERI DE CONDIGNO PERSEVERANTIAM FINALEM. Perseverantia finalis, juxta ea qua-e superius dicta sunt ( 12), nihil aliud est nisi «conjunctio status gratiae cum marte»; supponit igibr collationem gratiae efficacis. qua quis statum gratiae conjungit cum mortis instanti. (9) I-II, q. 114, a. 7. (10) DENZINGER, 833. (11) Ad Rom., 9, 15-16. (12) Thesis 8.•, n. 464.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz