BCCCAP00000000000000000000548

DE OBJECTO MERITI, th. 35, n. 695-697 527 «Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia» ( 4). Ex Patribus.- Sufficiat testimonium Sti. Augustini, ita contra Pe– lagianos arguentis: «Nullane igitur sunt merita justorum? Sunt plane, quia justi sunt. Sed, ut justi fierent, merita non fuerunt¡; justi enim f acti sunt, cum justificati sunt; sed, sicut dicit Apostolus: Justificati gratis, per gra– tiam ipsiiis» ( 5). Ratione theologica.-Ratione theologica id facile demonstratur: nam opera meritoria sunt illa quae adaequant valorem gratiae sanctifican– tis. Jamvero opera hominis. quae prac-edunt, saltem natura, primam gratiam sanctificantem, id non consequuntur. Unde requiritur quod ipsa non mereantur primam gratiam sanctificant~m. Aliis ve1. bis, ad meritum de condigno praerequiritur status gratiae. Sed ante justificationem deest status gratiae. Ergo nema potest sibi me– reri justificationem primam. Hinc notissimum illud axioma theologicum: Gratia sanctificans est principium meriti, et principium meriti non cadit sub merito. II.-HOMO NON POTEST SIBI MERERI REPARATIONEM POST LAPSUM. 696. Status quaestionis.--Quaeritur utrum horno, dum est in sta– tu gratiae, possit facere opera meritoria quibus mereatur de condigno resurrectionem a peccato et a culpa, si forte contigerit eum in pec– catum labi. Negative respondemus. Censura.- Haec propositio dici debet saltem irnplicite definita, nam Concilia docent justificationem esse omnino gratuitarn et soli miseri– cordiae cl-h:inae tribuendam; recolantur enim ea quae alibi tradita sunt ubi de necessitate gratiae ad omn-es actus salutares qui justificationem praec-edunt. et ad ipsum initium fidei. Sic Conc. Trideninum: Declarat ipsius justificationis exordiurn in ad1lltis a Dei per Christnm Jesum praeveniente gratia smnendum esse... ita ut horno sine gratia Dei movere se ad. justitiarn coram illo libera sua voluntate non possit» (6). «Si quis dixerit, sine praeveniente Spiritus inspiratione atque ejus ad– jutorio, horninem credere, sperare, diligere aut poenitere posse, sicut opcrtet, ut ei justificationis gratia conferatur, a. s.» (7). 697. Probatur ex Sacra Scriptura.-- «Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem..., omnes justitiae ejus, quas fecerat, non recordabuntur» (8). (4) Acl. Rom., 11, 6. (5) Epistola 194, c. 3, n. 6; PL.. 33, 876. (6) DENZINGER, 797. (7) DENZINGER, 813. (8) Ezech., 18, 24.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz