BCCCAP00000000000000000000548

526 DE GRATIA CHRISTI, th. 35, n. 692-695 § I.-DE OBJECTO MERITI DE CONDIGNO Agendum nobis est in praesenti de his qua€ hamo justus mereri valeat apud Deum, et quidem de condigno; ad cujus solution€m se– quentem thesim statuimus: THESIS 35.•: Horno non potest sibi mereri primam gratiam sanctificantem nec reparationem post lapsum, nec gratias actuales efficaces, nec perseverantiam finalem in gratia; bene tamen sibi mereri potest de condigno augmentum gratiae sanctificantis et pri– mam gloriam ejusque augmentum ac denique gloriam acci– dentalem. Status quaestionis.-Quaeritur in hac thesi de eo quod simplex ho– rno sibi mereri valeat de condigno; responsum damus dicendo primo, quid non possit; secundo vero, quid possit; quae omnia S€paratim expon€nda sunt ad majorem dicendorum claritatem. I.-HOMO PECCATOR NON POTEST SIBI MERERI PRIMAM GRATIAM SANCTIFICANTEM. 693. Ex¡>licatio terminorum.-Prima gratia sanctificans dicitur illa quae primo confertur homini post peccatum, sive sit illa quae in r-emis– sione peccati originalis infunditur, sive illa quae conceditur in qualibet posteriori remissione peccati mortalis personalis; dicitur igitur prima, qma non .supponit aliam gratiam sanctificantem actu in anima exis– teritem, quamvis aliquando alia revera praecesserit et amissa fucrit. 694. Censura.- Est doctrina de finita in Concilio Tridentino: «Cum vero Apostolus dicit justificari hominem per fidem et gratis (Ad Rom. 3, 22-24), ea verba in ea sensu intelligenda sunt quae per– petuus Ecclesiae catholicae consensus tenuit et expressit... Gratis au– tem justificari ideo dicamur, quia nihil eorum quae justificationem praecedunt, sive fides sive opera, ipsam justificationis gratiam prome– retun; ( 1). 695. Probatur ex Sacra Scriptura.-In Sacra Scriptura expresse di– citur hominem justiflcari gratis, et non ex operibus, justificationem esse áonum Dei... ; haec igitur apert-e demonstrant nullum hominem pass€ suis operibus sibi m€reri de condigno gratiam sanctificantem, nam ea quae de condigno merentur, non sunt gratuita, 3ed debita. «Justificati gratis, per gratiarn ipsius» (2). «Gratia enim estis salvati per fidern et hoc non ex vobis: Dei enim donum est; non ex operibus, ut ne quis glorietur» (3). (1) DENZINGER, 801. (2) Ad Rom., 3, 24. (3) Acl EPh., 2, 8

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz