BCCCAP00000000000000000000548
DE OBJECTO MERITI, th. 35, n. 691-692 525 nullum m nostris bonis operibus meritum inveniri. Nam in hac quaestione numquam in oblivionem tradenda sunt ea quae in quocumque merito attendi debent; respectus videlicet merentis ad praemiantem ex una parte, et meriti ad mercedem ex altera. In casu praesenti merens est horno, praemians vero Deus; cum omnia quae habet et quae agere possit horno, a Deo sint accepta, impossible statim apparet ho– minem posse mereri apud Deum ex rigore strictae justitiae; justitia enim respicit ad aequalitatem. et quidem arithmeticam, ita ut aliquis tantum accipiat quantum dedit, et simul iste tantum det quantum acceperit, nec plus nec minus. Ad hanc doctrinam illustrandam, exemplum sumitur ex filio relate ad patr.em ; nam cum filius omnia quae habet acceperit a patre, esse videlicet, vivere et ope– rari posse, numquam poterit beneficium aliquod patri praestare quo ad aequalitatem reddat. At considerari etiam oportet respectus meriti ad mercedem; ibi enim salvari po– test ratio meriti humani apud Deum, nam, etsi horno omnia quae habet, a Deo rece– perit, ita tamen liberum arbitrium possidet, ut possit Deo obsequium praestare vel renuere; et quia opus ex gratia peractum et vita aeterna ejusdem sint ordinis et naturae, nihi1 prohibet quominus ibi inveniatur vera aequalitas, non tantum propor– tionalitatis, sed etiam quantitatis: «quia non inconvenit, ait el. Billot, meritum aequivalere praemio reddendo, seu actum tanti valoris ordinari a Deo ad praemium valoris aequalis» (35). Objectio 2.ª: Meritum hominum, si quod daretur, manifestaret insufficientiam meritorum Christi ad nos salvandos. Sed merita Christi fuerunt superabundantissi– ma. Ergo admitti nequit meritum hominum. Respondeo: Dist. majar. : Meritum humanum, quod esset independens a meri– tis Christi, manifestaret insufficientiam meritorum Christi, concedo ; quod esset dependens a meritis Christi, nego. Ad rem Bellarminus: «lpse enim (Christus) vitis, nos palmites; et sicut palmes non potest ferre fructum nisi manserit in vite, sic et nos nihil possumus sine Christo /acere. Et :,icut nemo umquam ita desipuit, ut diceret detrahi de gloria vitis si palmites ipsius multum fructum afjerant, ita nemo nisi plane stultus dicere potest detrahi de gloria Christi si servi ejus, per gratiam ejus, per spiritum ejus, per fidem et caritatem ab ipso inspiratam bona opera faciant, quae ita vere sint justa, ut eis debeatur a justo judice corona justitiae ... Merita hominum non requiruntur propter insufficientiam mcritorum Christi, sed propter maximam eorum efjicaciam» (36). Objectio 3.•: Dicitur ab Apostolo: «Gratia autem Dei vita aeterna» (37), in qui– bus verbis sat clare continetur vitam aeternam esse gratuitam. Ergo horno non me– retur vitam aeternam. Respondeo: Vita aeterna est simul gratuita et praemium. Gratuita, quatenus datur tam pro pueris quam pro adultis ; pro illis quia, suscepto baptismo, cum gratia sanctificanti c:lecedunt; pro istis quia per grat1am sanctificantem acquirunt gratuito jus ad vitam aeternam possidendam. Praemium, quatenus adulti, gra~ia sanctificanti ornati, opera bona exercent qui– bus merentur v1tam acternam ut mercedem. ART. II De objecto merlti 692. Connexio materiae.-Cum, juxta dicta, justi aliqua mereri pos– sint dfJ condigno, alia vero de congruo, inquirendum restat quodnam sit objectum meriti tam de condigno quam de congruo; quod in d:is– tinctis paragraphis persolvendum erit. (35) BrLLOT, OP. cit., pag, 264. (36) De justificatione, lib. 5, c. 5, ad. 8. (37) Ad Rom., 6, 23.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz