BCCCAP00000000000000000000548

524 DE GRATIA CiffiISTI, th. 34, n. 689-691 rito introduxerit in Ecclesia. nam, uti constat, nostra thesis probatur tum ex Sacra Scriptura tum ex Patribus Tertulliano antiquoribus. Tertul– lianus quidem primus induxit vocero meriti, non vero ipsam rem (34). 690. Ratione theologica.-Opera elicita sub influxu gratiae meren– tur de condigno vitam aeternam. Atqui opera justorum eliciuntur sub influxu gratiae. Ergo vitam aeternam merentur de condigno. Majar facile probatur ex ea quod opera peracta sub influxu gra– tiae sint supernaturalia et ejusdem entitatis ac ipsa vita aeterna; fa– cultates nostrae per gratiam elevataB sunt principia proportionata ad eliciendos actus vitae aetBrnae congruBntes; unica difficultas, qua€ in praesenti vim haberet, inde desumeretur quod inter actum mBritorium et merceden requireretur omnimoda aequalitas; cum igitur inter opus meritorium cum gratia elicitum et vitam aeternam omnimoda aequali– tas non inveniatur, meritum esset absolute impossibile; at facilB res– pondetur, necessariam esse utique aliquam aequalitatem, non tam-en quantitatis. sed proportionis, qualis revera existit inter opus merito– rium et vitam aeternam. Jamvero opera a justis peracta dupliciter considerari possunt: quoad substantiam scilicet et quoad modum; opus, quoad substantiam cor.isideratum, est ipsum opus materialiter positum, et intra limites sim– plicis honestatis conte·num; sic est effectus facultatis operativae sub in– fluxu liberi arbitrii; at idem opus potest considerari quoad modum ejus, quatenus scilicet elicitur a principio quodam supernaturali, atque re– fertur ad Deum auctorem ordinis supernaturalis; sub primo respectu aliquod mBritum, licet imperfectissimum, obtinet apud Deum, meritum videlicet quoddam de congruo, -et quidem in ordine mere naturali; in secundo casu, vere meretur apud Deum, et quidem de condigno, sup– posita, uti patet, praeordinatione divina remunerandi. 691. Objectiones.-Objectio l.ª: Difficultates, quae in hac. materia sese offerunt, sat fortes, primo saltero intuitu, apparent; nam esto quod horno possit suis operibus in commodum alterius factis aliquid apud alium hominem mereri ; sed quodnam est commodum aut bonum quod ex nostris operibus refunditur in Deum? Immo nemo apud alium meretur per hoc quod reddit ei id quod ex justitia debet. Sed nonne omnia nostra opera debita sunt Deo, qui nos creavit, qui nos redemit, qui nos prius dilexit?... Videretur igitur impossibile quodvis meritum creaturae erga Deum. Respondeo: Ut igitur hae difficultates enodentur, utque ea, quae in thesi dicta sunt, clariora evadant, aliquas animadversiones faciendas esse censemus: l.ª) Verum est quod nullam utilitatem apprehendit Deus ex operibus quae nos in ejus obsequium peragimus; sed cum nos liberi simus, libere quoque facere vel omittere possumus opera, quae inde gloriam ejus externam procurant vel negant ; quatenus igitur nos libere perficimus multa quae non perficere possemus, vere ali– quod obsequium retributione dignum praestamus Deo. 2.ª) Nec ullo modo negare possumus omnia nostra opera esse Deo debita; immo confiteri etiam cogimur ipsam vim merendi a Deo ipso nos accipere; totum igitur quod habemus, totum quod sumus, quo vivimus, quo intelligimus, quo volumus et bene agimus, ab ipso recipimus, nihilque in nobis reperitur quod ita sit nostrum ut nullam dicat relationem dependentiae ab ipso Deo; hinc utique sequitur meritum nostrum apud Deum esse non posse ex toto rigore justitiae; sed non inde sequitur (34) Cfr. DTC., 10, 612-620.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz