BCCCAP00000000000000000000548
DE EXISTENTIA MERITI, th. 34, n. 687-689 523 pendíum bonorum operum ex gratia perfectorum esse vitam aeternam intelligamus. Ad rem Stus. Augustinus: <<Cum dixisset, stipenclium pec– cati, mors, quis non eum congruentissime et consequenter adclere judi– caret, si diceret: stipenclium autem justitiae vita aeterna? Et verum est. quia sicut merito peccati tamquam stipendium redditur mors, ita merito justitiae tamquam stipendimn vita aeterna». Praeterea in Sacra Scriptura apparet nexus ínter mala opera et damnationem, ínter bona et vitam aeternam; sic e. g. «Venite, bene– dicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum Dei a constitutione mvndi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare... Discedite a me, rna– ledicti, ili ignem aeternurn ... Esurivi enim, et non dedistis mihi.. . » (28). Partícula illa enim connexionem indicat causalitatis ínter opus bo– num propter Christum peractum et vitam aeternam; vita igitur ae– terna apparet tamquam merces, tamquam retributio et remuneratio, non aliter ac ignis aeternus merces est et retributio pro malis operibus. 688. Nota bene.-Argumenta, quae usque modo ex Sacra Scriptura allata sunt, probant justum posse mereri operibus ex gratia factis vitam aeternam; id enim immediate sequitur ex textibus supra allatis; proban– dum adhuc remaneret ipsum justum posse mereri augmentum gratiae sanctificantis et augmentum gloriae; quod sic breviter ostendi potest: Dicitur in Epístola ad Corinthios quod «unusquisque propriam merce– dem accipiet secundum suum laborem» (29); vita igitur aeterna, quae est merces reddenda pro operibus bonis, conferenda est secundum uniuscu– jusque laborem; mensura igitur gloriae desumi debet ex labore ab uno– quoque adllibito; supponitur proinde diversos gradus adesse gloriae, gra– dibus gratiae, per omnia correspondentibus; quo sat indicatur quod ope– ribus nostris acquirere possimus augmentum gratiae et proinde augmen– tum gloriae. 689. Ex Patribus.- Sanctas Patres esse hac in re Sacrae Scripturae consentientes, nimis cvidens est quam ut in his probandis immoremur; ipsi enim clare et aperte dicunt homines justos mereri vitam aeter– nam, vitam aeternam esse coronam justitiae quam justus judex ipsis da– bit, vitam aet-ernam esse stipendium laboris pro altera vita ... Sic Stus. Ignatius: «Placete illi, cui militatis, a qua et stiperídia Jertis» ( 30). Stus. Theophilus Ant.: «Curn rnortalitatern deposueris, et immorta– litatem indueris, tune Deurn pro meritis videbis (31). Tertullianus: «Bonum factum Deurn habet debitorem, sicuti et rna– lum, quia juáex ornnis remunerator est causae» (32). Hanc ipsam doctrinam, uti patet, omnes alil sancti Doctor-es nobis tradunt; sic Stus. Basilius, Arnbrosius, Hieronymus, Augustinus, Gre– gorius Magnus, etc (33). Hinc non potest admitti sententia A. Har– nack, secundum quam esset Tertullianus qui hanc doctrinam de me- (28) Mt., 25, 34. (29) I ad Cor., 3, 8 (30) Journel, 68. (31) Journel, 173. (32) !bid., 311. (33) lbid., 966, 1274, 1383, 1477, 2316.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz