BCCCAP00000000000000000000548

522 DE GRATIA CHRISTI, th. 34, n. 687 et merces ad idem referuntur. Id enim merces dicitur, quod alicui re– compensatur pro retributione operis et laboris, quasi quoddam prae– mimn ips,us» (16). Ergo horno justus operibus ex grs,tia factis vere seu condigne meretur apud Deum. Probatur majar.: Proponitur ut merces: «Gaudete et exsultate, quo– niam mercss vestra copiosa est in cae lis» ( 17). «Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum» (18). Proponitur ut corona justitlae: «Bonum certamen certavi cursum consummavi, fidem servavi; in reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus ín illa die justus judex; non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum ejus» (20). «Labora sicut bonus miles Christi Jesu... Nam et qui certat in agane, non coronatur nisi legitime certaverit» (21). «Esto fidelis usque ad mortem, et daba tibi qoronam vitae» (22). Proponitur ut bravium: «Nescitis quod ii qui in stadio currunt, om– ne.<; qÚidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut compre– hendatis» (23). «Omnis autem qui in agane contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorrup– tam» (24). Vides igitur hanc vitam considerari ut tempus laboris, ut locum certaminis. in quo debeamus multa vincere et superare antequam coro– na justitiae nobis largiatur; pracsens vita stadium quoddam est, in quo cursum instituimus, ita ut si strenue difficultates superemus, accipia– mus pro retributione bravium. Clarius igitur luce apparet nos operi– bus ex gratia factis vere mereri apud Deum ex justitia vitam aeter– nam, quae omnibus conceditur ut merces, ut corona justitiae, ut bra– vium. Ex comparatione cum malis operibus.- Sicut mala opera pocnam ae– ternam mcrentur de condigno, ita bona opera ex gratia facta vitam aeternam mereri deb-ent, et quidem de condigno. «Praeterea, ait Stus. Thomas, sicut se habet culpa ad poenam, ita et opus virtutis ad gloriam. Sed culpa ex condigno poenarn aeternam meretur. Ergo et actus virtutis ex condigno vitam aeternam mere– tur» (25). Et revera ipse Stus. Paulus declarat stipendium peccati esse mor– tem: «stipendia enim peccati, mors» (26), et contextus exigit ut sti- (16) I-II, q, 114, a. l. (17) Mt., 5, 12; 20, 8. (18) Ad Rom,, 4, 4. (19) / ad Cor., 3, 8. (20) II Tim., 4, 7. (21) II Tim., 2, 6, (22) Apoc., 2, 10. (2.~) I ad Cor., 9, 24. (24) !bid, 9, 25. (25) In JI Sent., dist, 27, q, 1, a, 3. (26) Ad Rom., 6, 23.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz