BCCCAP00000000000000000000548
DE EXISTENTIA MERITI, th. 34, n. 685-687 521 delicet falsum sit quod tam saepe repetiverunt, sola fide justificari et salvari homines. Alterum temperamentum est, opera justorum non esse meritoria ex propria dignitate, quasi revera sint justa et legi satisfa– ciant, sed ex fide et indulgentia Dei, quia videlicet Deus iis qui credunt sibi esse remissa peccata, indulgentia sua tegit operum faeditatem, et sic accipit quasi iusta essent» _(13). Doctrina catholica.-His Protestantium commentis omnino opponitur: docet enim justos posse efficere opera bona, quae sint vere mentoria tum gratiae sanctificantis in hac vita, tum gloriae aeternae ejusque incrementi in altera; quare in doctrina Ecclesiae gratia est quasi se– men optimas r€ddens fructus quasi fans aquae salientis in vitam ae– ternam; quasi principium operationum salutarium augmentum gratiae efficientium; sedulo tamen notandum est quod gratia illa, a qua me– ritum dimanat, gratiis et meritis Christi nitatur; quare Christus est in hac praesenti a€conomia fans et origo omnium gratiarum quibus nos salvos fieri oportet; est vitis, nos vero palmit€s, ·et sicut palmes virtutem habet a vite jugit€r in eo influente, ita vim merendi et eli– ciendl bona opera, quae sunt frutus vitae aeternae, a Christo accepimus nos; en igitur hab€s und€ tuam retundas superbiam, gratiam vero Christi quam maxime extollas, quippe nihil, quod in te inveniatur, tuum est, nihil quod receptum non sit. 686. Censura. a) Quod justi vere mereantur augí.n€ntum gratiae, vitam aeternam... , €st de fide definitum in Concilio Tridentino: «Si quis dixerit hominis justificati bona opera ita esse dona Dei, ut non sint etiam bona ipsius j1lstificati merita aut ipsum justificatum bonis operious, quae ab eo per Dei gratiam et Jesu Christi meritum, cu}us vivum membrum est, jiunt, non vere mereri augmentum gratiae, vitam aeternam, et ipsius vitae aeternae, si tamen in gratia decesse– rit, consecutionem, atque etiam gloriae augment1lm, a. s.» ( 14). Confer etiam canonern 809 ejusdem concilii, in quo dicitur, quod «bene operantibus usque in finem et in Deo sperantibus proponenda est vita aeterna et tamquam gratia filiis Dei per Christum Jesum mi– sericorditer promissa, et tamquam merces ex ipsius Dei promissione bo11is ipsorum operibus et meritis fideliter reddenda» (15). Nota tamen quod in his definitionibus nulla fiat expr€ssa mentio circa rneritum de condigno; attam€n, Concilium loquitur de vero meri– to (ait enim justos vere mereri, quod revera soli merito d-e condigno convenit); ait praeterea quod vita aeterna proponenda sit justis ut merces, quod iterum d€ solo merito de condigno apte dici potest; quare; b) Quod de condigno haec omnia mereantur, tenetur tamquam doc– trina theologice certa ab omnibus th€0logis, ex Tridentino. 687. Probatur ex Sacra Scriptura.-In Sacra Scriptura vita aeterna proponitur nobis ut merces ut corona, ut bravium. Jamvero «meritum (13). STUS, BELLARMINUS. (14) DENZINGER, 842; cfr. etiam 191, 430, 'i'.14. (15) DENZINGER, 809; cfr. RIVIERE, in DTC., art. Merite, 10, 735-761.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz