BCCCAP00000000000000000000548
520 DE GRATIA CHRISTI, th. 34, n. 684-685 f) Opus esse debet praemio aequale, quía adesse debet proportío inter ipsum et praemium quo recompensatur; haec tamen aequalitas considerari debet non ratione physicae perfectionís, sed ratione valorís moralís, in quantum scilicet opus aestimari possit tantum valere quan– tum valet praemium (10). g) Opus debet esse a Deo positive ordinatum et acceptatum, quia secus nullum opus nostrum, quamtumvis bonum et meritorium, posset parere in nobis jus ad bonum Dei, neque in Deo ob1igationtim ullam ad illud reddendum. Nihil enim valet horno praestare Deo, quod varíis aliis titulis non debeatur. Unde opera nostra bona possunt quidem in actu primo aliquam condignitatem habere, sed ut formaliter merean– tur apud Deum in actu secundo, requiritur ut Deus ea praeordinave– rit et acceptaverit (11). Haec tamen praeordinatio et acceptatio divina jam habentur in generali Dei voluntate conferendi gratiam, seu virtutem supernatura– lem agendi, eo manifesto fine ut operationes nostrae vitam aeternam assequantur (12). Conditiones meriti de congruo.-Hae tantuin requiruntur: a) Ut opus sit liberum. b) Moraliter bonum. e) Supernaturale. d) In statu viae. Non semper requiritur status gratiae, nec promissio divina, nisi ad meritum de congruo infallibile. His igitur jam statutis circa explicationem terminorum et condi– tionum ad meritum requisitarum, graclum facimus ad expositiones erro– rum. 685. Adversarii.-Sunt Protestantes, qui conformiter ad suam doc– trlnam de intrinseca corruptione naturae dicere debent, et revera dicunt, omnia hominis lapsi opera esse mala et supplicio digna; nullum igitur meritum operibus adscribunt; quod caeteroquin non solum ex praece– denti capite, sed etiam ex eo quod post peccatum Adami libertas fuerit penitus exstincta, facile etiam eruitur; nam sine libertate impossible est ut aliquis mereatur. Quia tamen haec doctrina nimis rígida est et in praxi periculosissima videretur, paulatim et sensim sine sensu fuit mitigata. «Quamvis initio valde contemptim zoquerentur de operibus bonis, scribit Stus. Bellarminus, paulatim tamen coeperunt nonnihil eis tribue– re. Nam Confessio Augustana et Apologia art. 2. 0 dicunt, opera bona justorum placere Deo, et esse meritoria praemiorum. Sed ne videantur omnino consentire Papistis, addunt duo temperamenta: quorum unum est, opera bona esse meritoria praemiorum temporalium et spiritualium in hac vita et in futura, sed non ipsius vitae et salutis aeternae. Ne vi- (10) I-II, q. 114, ª· 3; cfr. BILLOT, op. cit., th. 19. (11) BILLUART, diss. 8, a. l. (12) I-II, q. 114, a. l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz