BCCCAP00000000000000000000548
51!.' DE GRATIA CHRISTI, th. 34, n. 683 Meritum vero de congruo €St illud in quo nulla adest a€qualitas: «Dicitur, ait Stus. Thomas, aliquis mereri ex condigno. quando in– venitur aequalitas inter praemium et meritum secundum rectam aes– timationem; ex congruo autem tantum, quando talis aequalitas non invenitur, sed solum secundurn liberalitatem ciantis tribuitur quod dan– tem decet» (2). «Meritum dicitur d,npliciter. Uno modo actus per quem efficitur ut ípse agens habeat debitum recipiendi, et hoc vocatur meritmn con– digni. Alio modo, per quem efficitur ut sit debitum dandi in dante secundum decentiam ipsius; et ideo hoc meritum dicitur meritum congrui» (3). Quae doctrina solet exernplo militis pro rege strenue militantis il– lustrari; miles enim, qui strenue in bello dimicavit et vitam salvavit r-egis, jus habet stricte dictum ad stipendium omnibus promissum, quod, uti pat€t, ex justitia debet Ei dispensari; hoc stipendium aequale esse debet operi reddendo in bello; sed quia et strenue adversarios debella– vit et vitam salvavit regis, congruum est ut m€rces ei superaddatur; liberalitatem et gratitudinem regis quam maxime d€cet ut militi retri– butio largiatur. Duplex elementum in merito de condigno.-Solent auctores in me– rito de condigno duplex e1'ementum adhuc distinguere: meritum scili– cet ex rtgore justitiae, et meritum ex condignitate. Primum est illud in quo perfecta invenitur aequalita.s arithmetica ínter pra.emium et meritum, qualis non existit, e. g., ínter creaturam et Deum; nam creatura accipit a Deo gratiam caeteraque orrmia qui– bus potest aliquid fac-ere in obsequium Dei; existit talis aequalitas in– ter operarium et dominum. posita pactione laboris redd:endi. Secundnm autem est illnd in quo v-era invenitur aequalitas geome– trica, uti ctici solet, quia, inter opus meritorium et praemium, ade3t proportio, etsi nulla adsit inter operantem et rctribuentem; sic inter actus nostros sub influxu gratiae sanctificantis et vitam aeternam adest quaedam aequalitas geometrica seu proportionis, quia illi actus ex gra– tia in obsequium Dei facti sunt et aliquam proportionem dicunt cum vita aeterna. Meritum de congruo potest esse fallibile vel infallibile, prout ha– beat fallibilem vel infallibilem retributionis connexionem propter divi– nam promissionem ei adnexam; sic. e. g. actus carit:ttis perfectae, quo peccator mer,etur justificationem, habet meritum de congruo infallibi– le, quia Deus illum elicientibus promisit justificationem; e contra ac– tus salutares, remote disponentes peccatorem ad justificationem, non– nisl meritum de congruo fallibile acquirunt, quia nulla adest divina promissio inter ipsos et justificationem. (2) In II Sent., dist. 2'l, q, 1, a. 3. (3) In IV Sent., dist. 15, q. 1, a. 3, sol. 4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz