BCCCAP00000000000000000000548
DE EXISTENTIA MERITI, th. 34, n. 682-683 517 ART. I De existentia meriti THESIS 34.": Horno justus operibus ex gratia factis potest mereri apud Deum, et quidem ex condigno augmentum gratiae sanctificantis et vitam aeternam. 682. Status quaestionis.-Scimus ex antea dictis homineni ess€ ad omnes et ad singulos actus salutares physice €t ab.solute impotentem, quia, cum inter naturale et supernaturale absoluta sit improportio, non potest illa distantia superari nisi per gratiam Dei elevantem; séimas praeterea qualis sit essentia gratiae sanctificantis, quae in eo consistit quod animam nostram elevet ad esse quoddam divinurn, principium remotum actuum salutarium; hinc quaerendum nobis est utrum dig– nitas seu valor moralis istorum actuum tanta sit apud Deum ut digni inveniamur retributione praemii; seu, aliis verbis, quaeritur utrum ope– ra justorum ex gratia peracta valeant aliquid mereri apud Deum. Quia tamen haec thesis nonnullas notiones supponit de merito, quae alibi tradi solent, quaeque in praesenti sunt scitu apprime necessaria, aliquid praenotandum -est antequam probationem aggrediamur. 683. Explicatio terminorum.-Secundum ea quae in Philosophia na– turali dicta sunt, actus humanus cedere potest in commodum aut in incommodum alt€rius personae; tum in primo, tum in secundo casu actus ille est retributione dignus, sive praemii sive poenae. Usu tamen ita institutum est ut meritmn dicatur illud opus quod dignum est re– tributione praemii; demeritum autem, illud quod dignum est poena. JVIeritum igitur potest considerari tum in abstracto, tum in concre– to; in abstracto consideratum, est dignitas illa seu valor moralis ali– cujus operis, qua opus fit retributione praemii dignum; in concreto au– tem consideratum, €St ipsum opus moraliter bonum, libere positum in ob.sequium alterius, et proinde retributione praemii dignum. Hlc quam maxlme notabis hanc esse condltionem necessariam meri– ti: quod opus bonum fiat in obsequium personae superioris; nam si per– sona superior perficeret aliquod opus quod cederet in obsequium inferio– ris, non meritum appellaretur, sed potius gratia seu favor; hac de causa omnia Dei opera, ad nostram utilitatem peracta, non sunt, nec dicl possunt mErita, quae a nobis debeant compensari, sed sunt gratia et dona, favores ..., quae a nobis debent grato semper animo significar!. Divisio meriti.-Opus in obsequium alterius factum tale esse potcst ut praemium exigat ex justitia, aut tantum illud exigat ex decentia, sivf ex mera liberalitate praemiantis; qua fit ut meritum dividatur in meritum de condigno et meritum d.e congruo. JVIeritum de condigno •est illud in qua inter valorem moralem ope– ris et valorem praemii adest perfecta aequalitas.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz