BCCCAP00000000000000000000548
516 DE GRATIA CHRISTI, th, 34, n. 680-681 3. 0 ) Quia ante diem Pentecostes Spiritus Sanctus missus non erat cum tanto apparatu externo. «Neque enim, ait Stus. Augustinus, antea nulla erat (missio Spiritus Sancti), sed talis non fuerat» (5). Et Stus. Leo Magnus: «Cum in die Pentecostes discípulos Domini Spi– ritus Sanctus implevit, non fuit inchoatio muneris, sed adjunctio largi– tatis,· quoniam et patriarchae et prophetae et sacerdotes omnesque sancti, qui prioribus fuere temporibus, ejusdem sunt Spiritus Sancti sanctificatione vegetati..., ut eadem semper fuerit virtus charismatum, quamvts non eadem semper fuerit mensura donorum» .(6). CAPUT II DE MERITO 681. Connexio materiae.-Cum jam de essentia gratiae habitualis et de ejus praecipuis effectibus satis pertractaverimus, ad ultimum caput nostri Tractatus veniendum est. Nunc igitur de merito sumus dicturi; de merito, inquam, quod est fructus gratiae sanctificantis; gratia enim sanctificans non tantum reddit animam sanctam et justam et amabi– lem, quate!lus delet omnia peccata hominemque restituit ad pristinum statum in quo creatus est, sed et capacem reddit eliciendi actus me– ritorios vitae aeternae; hoc igitur capite rursus commendabitur excel– lentia gratiae sanctificantis, q_uae inde apparet ut fans aquae salientis in vitam aeternam; ut semen divinum quod in animabus justis fructi– ficat fructus vitae aeternae; ut principium vitale, a quo cuneta quae apud Deum valent, procedunt. Si autem ea quae de merito bonorum operum bene in mente reti– neantur, simulque comparentur cum illis quae superius dicta sunt de gr3tia habituali, veritas elucebit illius dicti Sti. Augustini: «Cum Deus coronat merita nostra, nihil aliud. coronat quam munera sua» (1). Et re quidem vera, munus Dei est gratiae sanctificant:s collatio; munus Dei est actus salutaris sub influxu gratiae cooperantis •elicitus; hinc quando Deus praemium largitur operibus nostris, praemium utique dis– pe..'.lsat suis muneribus; at tam bonus tamque in hoc negotio muni– ficentissimus esse voluit, ut quod ipsius est donum, nobis meritum esse apud ipsum disposuerit. Doctrin:::. igitur de merito duobus articulis absolvetur, quorum pri– mus erit de existentia meriti; et secundus, de ejus objecto. (5) De Trinit., Ub. 4, n. 29; PL., 42, 908. (6) De Pentecost., serm. 2, c. 3; cfr. FRANZELIN, op. cit., th. 48. (1) Epist. 194, n. 19; PL., 33. 880. «Tanta enim est erga omnes homlnes boni– tas Dei, ut nostra velit esse merita, quae sunt ipsius dona, et pro his quae largltus est, aeterna praemia sit donaturus». DENZINGER, 141 et 810.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz