BCCCAP00000000000000000000548

514 DE GRATIA CHRISTI, th. 32, n. 675-677 etiam sanctificatio et adoptio aliaque hujusmodi appropriantur Spiritui Sancto, quia iste procedit per operationem voluntatis seu amoris. 675. Adversarii.-Petavius, non quidem affirmando, sed potius du– bitando (quia rem non satis compertam habet), asseruit posse secundum doctrinam sanctorum Patrum, admitti inhabitationem Spiritus Sancti esse quamdam specialem rationem «qua se Spiritus Sancti Persona sanc– torum justorumque mentibus applicat, quae caeteris Personis eodem modo non competit»; et rem explicat exemplo Incarnationis, nam sicut in Christo homine omnes tres divinae Personae inhabitant, at Verbum modo speciali eo quod sit veluti forma naturam humanam sibi hypos– tatica uniens, ita forsitan idem sentiendum videatur de inhabitatione Spiritus Sancti in animabus justorum; omnes scilicet Personae sunt in ipsis; at ipse Spiritus Sanctus haberet quamdam rationem specialem unionis quae aliis personis non competeret (2). Censura.-· Doctrina quam in thesi defendimus, est communis inter theologos. l -!NHABITATIO NON EST PROPRIA SPIRITUS SANCTI. 676. Probatur. a) In Sacra Scriptura inhabitatio tribuitur ali– quando Patri et Filio: «Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eurn et ad eurn veniemus et mansionem apud eum faciemus» (3). b) In divinis omnia sunt unum ubi non obviat relationis opposi– tio. Unde omnes respectus ad extra sunt tribus Personis communes, praeter illum qui fundatur in unione hypostatica. Jamvt>ro inter ho– minem justum et Spiritum Sanctum non viget unio hypostatica. Ergo inhabitatio non est propria Spiritus Sancti, sed omnibus Personis com– munis. Si inhabitatio est efficienter tribus divinis Pcrsonis communis, etiam terminat'ive ad tres Personas pertinet, juxta illud Sti. Thomae: «Assumptio quae fit per gratiam adoptionis... cornmunis est tribus Per– sonis et ex parte principii et ex parte terrnini. Sed assumptio quae· est per gratiam unionis (hypostaticae) est cornrnunis ex parte princi– pii. non autem ex parte terrnini» ( 4). Il.-SED SPIRITUI SANCTO RECTE APPRIOPRIATUR. 677. Censura.- Est doctrina communis, quam Leo XIII his verbis proponit: «Haec mira conj'linctio, quae suo nomine inhabitatio dicitur... , tametsi verissime efficitur praesenti totius Trinitatis numine, attamen de Spiritu Sancto tamquam peculiaris praedicatur» (5). (2) De Trinit., 8, 6, 6 sqs. (3) Joan., 14, 23. (4) III, q. 3, a. 4, ad 3. (5) Encycl. Dirinum illud, loe. cit.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz