BCCCAP00000000000000000000548

DE INHABITATIONE SPIRITUS SANCTI, th. 32, n. 673-674 513 Praderea, in hac nostra explicatione omnes conditiones adamus– sim verificantur, nam: a) facile explicatur quod Spiritus Sanctus in omnibus justis inhabitet, et quidem; b) vere, realiter ac substantialiter, et denique c) quod haec praesentia specifice differat a praesentia ordi– naria. Ergo praeferenda videtur explicatio s2cundum quam inhabitatio Sp.iritus Sancti in animabus justorum efficitur, non per actus cogni– tionis et amoris, sed per ipsam productionem gratiae sanctificantis, ante omnem scilicet actualem cognitionem et amorem. § III.-UTRUM HAEC INHABITATIO SIT PROPRIA VEL APPROPRIATA IPSI SPIRITUI SANCTO. THESIS 32.ª: Inhabitatio in animabus justorum non est propria Spiritus Sanc– ti, sed ei recte appropriatur. 674. Connexio materiae.- Ex praecedentibus jam liquet totam SSmam. Trinitatem in justis inhabitare per donum gratiae sanctifican– tis: ad rnodurn autem quod attinet hujus ínhabitationis sententiam ad– misimus secundum quam inhabitatio explicari debeat, non per actus cognitionis et amoris, sed potius per ipsam productionein gratiae sanc– tificantis, prout in Scriptura et Traditione nobis proponi videtur. Ra– tio hujus explicationis in eo est quod, juxta Sacram Scripturarn et Traditionem, inhabitatio Spiritus Sancti non utcumque nobis propo– natur, sed talibus adjunctis ac determinationibus ut ipsa declaretur per unguentum, characterem, signum -et pignus haereditatis nostrae; ipse enim Spiritus Sanctus ungit nos, ipse etiam nos veluti sigillat, ac ejus imagmem seu effigiem in nobis efficit, seipsum nobis donat. Ex his igitur satis constare videtur Spiritum Sanctum seu totam Tri– nitatern specialem quamdam unionem instituere cum anima in ipsa jus– tificatione, quam explicandam censuimus per ipsam operationem qua tata Trinitas gratiam producit seu confert. Status quaestionis.-Nunc autem quaeritur utrum haec inhabitatio sit propria Spiritus Sancti. an tantum ei appropriari debeat (1). Explicatío terminorum.- Proprium, juxta ea quae in tractatu de Deo Trino diximus, est illud quod ad unam tantum Personam pertinet, utpote ipsam constituens. Appropriari vero dicitur aliquid alicui Personae quia, etsi sit tri– bus Personis commune, tamen uni Personae prae aliis tribuitur propter quamdam specialem relationem quam habet cum charactere personali illius Personae cui tribuitur. Sic Patri appropriatur creatio, quia haec opcratio supponit omnipotentiam; omnipotentia autem competit ei qui est principium sine principio; sic etiam sapientia appropriatur Filio quia iste procedit secundum operationem intellectualem Patris; sic (ll Cfr. SAGUÉs, El EsPirit1l Santo en la santificación del hombre seuún za doctrina de San Cirilo de Alejandria.. 21 (1947), 35-83. MAN. TIIEOL. DOGM.-llI.-34

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz