BCCCAP00000000000000000000548
512 DE GRATIA CHRISTI, th. 31, n. 673 Explicatio.-Principium, in praemissa majori enuntiatum, ab omni– bus theologis admittitur, estque pro ipsis ratio suprema explicandi mis– .siones divinas; Deus enim ubique praesens mvenitur ratione ejus im– mensitatis et operationis; at nihilominus potest novam praesentiam obtinere in ipsa creatura, quod obtinetur per acquisitionem in ipsa ali– cujus novae relationis erga Deum; cn~atura aut,em relationem realem acquirit erga Deum quando Deus ipse aliquid novum producit in ipsa creatura. Nunc autem, nema est qui non videat effectus, per infusio– nem gratiae sanctificantis in creaturis productos, esse specifice diver– sos ab effectibus naturalibus, eo quod gratia nos asEimilet Deo nosque configuret imagini divinae. Si ita est, dicendum restat praesentiam Dei in creatura rationali, gratia sanctificanti ornata, specifice differre. a praesentia immensitatis (21). 3.º) Ex vsra Dei possessione.-Praesentia Dei, de qua in praesenti loquimur, habet aliam notam omnino specialem, nam talis est condi– tionis ut nos faciat possessores ipsius Dei reddatque Deum vere nos– trum. Est enim praesentia Dei seipsum donantis. Et revera, «illud solum, ait. Stus. Thomas, habere dicimur qua li– bere possmnus uti vel fruí» (22). Jamvero anima, per gratiam sanctifi– cantem elevata, facultatem possidet Deo utendi et fruendi, nunc qm– dem imperfecte, perfecte vero in alt,era vita; quod etiam Apostolus indicat quando ait: «Haeredes quidem Dei» (23). Considerari enim oportet quod gratia sanctificans (juxta alibí dic– ta) (24), consortes nos efficit divinae naturae aptosque nos reddit illas divinas operationes eliciendi quae maxime Dei propriae sunt, intellige– re scilicet et vene, prout Ips2met Deus sese intelligit et sese intelligen– do amat, in quo consistit ejus aeterna beatitudo. Vita enim divina in nullo alio consistit nisi in eo quod Deus seipsum intelligat et seipsum aeternaliter amet. Cum igitur Deus nobis mfundit gratiam sanctifi– cantem nihil aliud facit nisi aptos nos reddere eamdem vitam et ac– tivitatem eliciendi. Hinc sequitur quod, quando Deus in justis producit gratiam sanctificantem, seipsum eis donat ita ut Eo frui possint, im– p·erfecte quidem in hac vita per actus fidei, spei et amoris. in altera vero perfectissime et plenissime; qua fit ut revera jam in hac vita ju.sti Deo fruí pos.sint, quia vere D2um possident. Concludendum igitur est praesentiam Dei, per productionem gratiae sanctificantis obtenta, specifice differre a praesentia immensitatis, quia prima est pra-esentia Dei donantis. non vero secunda. Unde ex hac triplici ratione, scilicet ex speciali operatione Dei in production-e gratiae, -et ex diversitate effectuum ab ea provenientium, et ex vera Dei possessione quam pcr gratiam sanctificantem acquiri– mus, clare admodum constat praesentiam Dei, ex infusione grntiae or– tam, a praesrntia communi non tantum gradil, sed etiam snecie cliffe– rre. Unde soluta -est difficultas quam adversarii nostri opponebant in contrarium. (21) Cfr. GALTIER. op_ cit., pag. 231 sqs. (22) I. q. 43, a. 3. (23) Ad Rom., 8, 17. (24) Th. 12, n. 411 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz