BCCCAP00000000000000000000548
DE INHABITA.rJONE SPIRITUS SANCTI; th. 31, n. 672-673 511 tinguitur a praesentia immensitatis nisi gradu, non vero specie; utra– que enim nititur in divina operatione, et distinctionem ponit ratione di– versorum effectuum quos producit. Hoc tamen satis non est ad rationem reddendam inhabitationis Spiritus Sancti, quae, uti scitur, est· ordinis specifice diversi. Ut nostra solutio admitti queat, deberet demonstrare productionem gratiae sanctificantis aliquam importare praesentiam phy– sicam specifice diversam a praesentia immensitatis. 673. Respondeo.-Hanc diversitatem specificam multiplici ex capite probari posse. l.º) Ex diversitate specifica operationis divinae.- Et revera, prae oculis habBndum €st quod gratia non sit solum, immo nec proprie, ef– fectus virtutis Dei operatricis; quamvis enim r-ealiter distincta sit a divina substantia, non pot.est tamen concipi tamquam ab -ea disjuncta. Et in hoc valde notandum est discrimen quod intercedit inter alia en– tia crnata et gratiam ipsam, nam entia cr-eata sunt quidem immldiat-e praesentia Deo; at id non obtinent ratione madi seu influxus quo pro– ducuntur ac veluti creantur; si iste influxus tantum consideraretur, nihil obstaret quominus la conciperemus a Deo -elongata, non aliter ac statua vel pictura ab eo qui eam sculpsit aut depinxit. Sed ita non est in productione gratiae, nam imago Dei non produ– citur in nobis nisi applicatione directa et immediata divinae substan– tiae. Gratia sanctificans concipi nequit tamquam aliqua linearis pie– tura quam Deus in distans delinearet, sed potius tamquam imago sive effigies SSmae. Trinitatis, ab ipsa substantia divina animam sigillante. Hinc clare intelligitur cur Sancti Patres Spiritum Sanctum appellave– rint formam animae; hoc ideo est quia participatio divinae naturae per gratiam sanctiíicantem intelligi nequit sine permanentia doni in– creati in dono creato; quapropter nos homines fieri ad imaginem Dei et deiformes non tantum provenit a Deo tamquam a causa efficiente, quantum a Deo causa exernplari; imago enim non obtinetur nisi in– fluxu directo et immediato archetypi producendi. In aliis operibus di– vinis causa exemplaris non concipitur operans nisi per intermediariam causam efficientem; hic autern per seipsam suurn exercet influxum. Hoc, uti videtur, plus quam sufficiens est ad constituendam ope– rationern divinam ordinis specialis. Nec multum refert quod iste mo– dus operandi prorsus nobis effugiat, narn, juxta Sanctorurn Patrum doctrinam, gratia est effectus interventionis divinae ornnino specialis 2.º) Ex diversitate specifica effectzwm.-Praesentia Dei in creatu– ris ex €O enascitur quod creaturae relationem quamdam realero acqui– rant erga ipsum Deum; unde relationes et praes€ntiae multiplicentur ac distinguantur necesse est secundum div-ersos €ffectus in illis a Deo productos. Jarnvero effectus supernaturales, quales sunt justificatio, ele– vatio ad ordinem supernaturalem, deificatio, filiatio adoptiva -ex infu– sione grati.ae promanantes, specifice differunt ab €ffectibus naturali– bus. Ergo praesentia Dei, -ex production€ gratiae sanctificantis prov-e– niens, specifice distinguitur ab ea quae oritur ex productione entiurn naturalium.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz