BCCCAP00000000000000000000548

DE lNHABITATIONE SPIRITUS SANCTI, th. 31, n. 671-672 509 b) Sed neque conditiones inhabitationis supra indicatae verificar! videntur, nam: aa) Ex cognitione et amore non efficitur in nobis praesentia Dei substantialis. Licet enim per gratiam gratum facientem dicatur esse Deum in creatura rationali praesentem sicut cognitum in cognoscente et amatum in amante, inde non sequitur praesentia Dei physica in creatura rationali ratione donorum et gratiaE:, nam ex eo quod amicus intime diligatur, non constituitur per hoc physice praesens amico inti– me diligenti, sed tantum affective et objective, ut objectum videlicet intime amatum; dE: essentia enim amoris non est ut realiter et subs– tantialiter amicos conjungat, sed tantum ut affective eos uniat. Prima igitur conditio non impletur. bb) Sed neque per hanc viam cognitionis et amoris explicari po– test praesentia Dei specialis, prout distincta a praesentia Dei quae in creatura, gratia carenti, invenitur. Dicunt enim ipsi: In reliquis creatu– ris Deus est praesens ut agens, in justis vero ut cognitum in cognoscente et amatum in amante; hinc enascitur praesentia Dei specialis. Sed creatu– ra rationalis posset perfectissimo modo suis facultatibus mere naturalibus Deum cognoscere et amare, et tamen Deus ipsi non esset specialiter praesens; sit exemplum Angelus qui in statu naturae purae crearetur. Ergo inhabitatio Spiritus Sancti no11 distinguitur in justis ab illa praesentia quae locum haberet in creaturis gratia carentíbus, eo quod tam in uno casu quam in altero Deus esset in ipsis tamquam cogni– tum in cognoscente et amatum in amante. ce) Sed adhuc crescit difficultas si consideretur quod Deus sit substantialiter praesens in omnibus justis. Et revera, inveniuntur justi qui sunt templum Dei, et tamen non elicuerunt ullum actum caritatis Dei ibi inhabitantis: tales sunt e. g. adulti qui justificationem acquirunt per Sacramentum Poenitentiae dolore tantum attritionis, E:t infantes baptizati. Quomodo serio dici potest quod Deus efficiatur in eis praesens per viam cognitionis et amoris? Forsitan dicat aliquis: Id obtinetur per habitus fidei et caritatis in ipsa justificatione infusos. At respondeo: Quid sibi vult habitus caritatis et fidei in illis qui nullum elicuerunt actum caritatis vel fidei? Nihil aliud prnfecto nisi quod capacitatem habeant ipsi, tempore dato, tales actus caritatis et fidei eliciendi. Sed-arguo-ex eo quod aliquis capacitatem habeat tali tempore aliquam rem cognoscendi et amandi, colligere non licet hanc rem jam esse in eo tamquam cognitam et amatam. Unde ex eo auod adulti justificati et infantes baptizati habeant habitus infusos fidei et caritatis quibus capaces· reddantur cognoscendi et amandi, nondum rec– te infertur Deum in justis inhabitare tamquam cognitum et amatum, nam revera, nunc, in hoc scilicet instanti, neque cognoscunt neque diligunt. Ergo per viam cognitionis et amoris non satis videtur explicar! in omnibus justis inhabitatio Spiritus Sancti. 672. 3.ª Solutio.-Adest et alia solutio, quam nostram etiam faci– mus, secundum quam inhabitatio Spiritus Sancti in snimabus justorum explicanda est per infusionem gratiae sanctificantis aliorumque dono– rum supernaturalium in ipsa contentorum, ita ut haec D.::i inhabitatio habeatur ante omnem actum cognitionis (ut in infantibus baptizatis) et ettam ante omnem actum caritatis (ut in ipsis justifieatís per Sa– cramentum Poenitentiae cum solo dolor-e attritionis). Haec solutio a

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz