BCCCAP00000000000000000000548

DE lNHABITATIONE SPIRITUS SANCTI, th. 31, n. 669-671 507 Dei substantialem et specialem, at non in ipso momento justificatio– nis, ejus sententia non poterit admitti, eo quod non verificet omnes conditiones inhabitationis Spiritus Sancti in organis revelationis assig– natas. Sub lumine igitur horum principiorum examen incipiemus illarum solutionum quae decursu temporis huic mysterio unionis animae cum Deo per gratiam sanctificantem adinventae sunt. 670. l. 1 Solutio.-Initio saeculi XIX hanc solutionem proposuit Gae– tan Verani: «Ego censeo, ait ips-e, modum novum ac specialem secun– dum quem Persona divina, ratione gratiae, in creatura rationali inve– nitur, in hoc consistere quod Deus praesens sit animae ut sponsae spon– sus, amicus amico intimo, seu adhuc melius, ut pater filio tenere dilecto, in quo continue sunt et cogitationes et affectus et sollicitudo ei eminentem statum creandi; quia gratia sanctificans, amicum ac fi– lium Dei adoptivum efficiens hominem, exigat speclalem Dei de eo curam particularemque circa eum providentiam... » «Cum per donum gratiae sanctificantis, ad creaturam rationa7em Personae divinae veniunt, illa amare speciali a Deo diligi statim in– cipit ac regí modo particulari; sicque intelligitur quomodo personae di– vinae inveniantur ratione missionis invisibilis in justis speciali modo praesentes>' (2). Crisis.-At haec solutio a nobis admitti nequit, quia: Juxta ipsum verani, haec explicatio negat expresse praesentiam Dei physicam seu substantialem; en ejus verba: <<Licet Deus dicatur esse in justo ut amicus in amico, inde non sequitur personae missae praesentia physica in creatura, ad quam dicitur missa; etenim ex eo quod amicus intime diligatur, non constituitur per hoc physice prae– sens amico intime diligenti, sed tantum affective et objective, ut ob– jectum intime amatum. Ergo, licet Deus per gratiam gratum facien– tem dicatur esse in creatura rationali, ut amicus in amico intime di– lecto, non sequitur praesentia physica in creatura arnata ratione do– norum gratiae.» 671. 2.ª Solutio.-Major th€ologorum pars aliud sumpsit solutionis principium a Sto. Thoma suggestum. Juxta Divum Thomam (3) «Deus dicitur esse in aliqua re dupliciter: uno modo per modum causae agen– tis. et sic est iE omnibus rebus creatis ab ipso; alío modo, sicut ob– jecturn operationis est in operante, quod proprium est i1i operationibus anirnae, sicut cognitum est in cognoscente et desideratum in desideran– te. Hoc igitur secundo modo Deus specialiter est in rationali creatura, quae cognoscit et diligit illum actu vel habitu. Et quia hoc habet ra– tionalis creatura per gratiarn... dicitur esse hoc modo in sanctis per gratiam.» At non omnes th€ologi qui hanc habent solution-em, ipsam €Odem modo intelligunt, nam sunt: (2) VERANr, Theologia sveculativa universa, III, De Trinitate, disp. XV, s. 7, 3. (3) I, q. 8, a. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz