BCCCAP00000000000000000000548
506 DE GRATIA CHRISTI, th. 31, n. 668-669 § II.-QUOMODO HAEC SPIRITUS SANCTI INHABITATIO EXPLICAR! DEBEAT THESIS 31.ª: Ad modum autem quod attinet, dicendum est hanc miram con– junctionem seu Spiritus Sancti inhabitationem fieri non per ac– tus cognitionis et amoris, sed per ipsam productionem gratiae sanctificantis aliorumque donorum supernaturalium. 668. Connexio materiae.--Inhabitatio trium Divinarum Personarum in animabus justorum per gratiam sanctificantem mysterium est stric– te dictum nostrne catholicae fidei, quod nonnisi revelatione divina in– notesci nobis potest; immo hoc mysterium talis est naturae et condi– tionis ut, etiam post ejus revelationem, occultum atque impenetrabile nobis maneat «quod in hoc terrestri exilio, velamine quolibet detectum, omnino introspici, humanaque lingua significari numquam possit» (1). Attamen, Theologia, ut scitur, est fides quaerens intellectum; qua– propter jure merito inquiritur in praesenti quaenam sit ejus natura aut in quo ejus essentia consistat. Jam a tempore Sti. Thomae haec sub– tili1; quaestio sagacitatem excitavit omnium fere theologorum. Status quaestionis.-Quaestio praesens huc reddit: quomodo fieri pos– sit in anima justi haec specialis praesentia, seu inhabitatio SSmae. Tri– nitatis; quonam scilicet novo titulo ipsa obtineatur, aut quid novum addat praeter constantem Dei praesentiam in omnibus creaturis. 669. Principia solutionis prae oculis habenda.-In hac quaestione solvenda, aliqua principia debemus prae oculis habere ita ut, inter diversas variasque explicationes a theologis E:xcogitatas, illam propug– nemus quae propinquior sit veritati: 1. 0 ) Illa explicatio erit vera quae rationem reddat istius praesen– tiae qualis in Sacra Scriptura et Traditione invenitur · E:t docetur; ve– rificare igitur debet ea omnia quae in conceptu missionis, donationis et inhabitationis Spiritus Sancti continentur. 2. 0 ) Illa explicatio erit vera quae propugnet praesentiam substan– tialem, simulque specialem, Divinitatis jam ab ipso momento justifi– cationis per gratiam sanctificantem, nam secus Spiritus Sanctus non habitaret in omnibus justis. Evidens est quod si una vel altera conditio deficiat, in qualibet explicatione theologica, statim derelinquenda sit. Et revera, si aliquis thE:ologus mihi dicat hanc praesentiam Dei in animabus justorum substantialem quidem esse, at non specialem, eo quod non distinguatur a praesentia communi omnium creaturarum, eo ipso derelinquendus videtur, quia ejus explicatio est incompleta. Eodem igitur modo, si altE:r theologus mihi proponat praesentiam certo specialem, at pure idealem seu objectivam Spiritus Sancti, sine dubio est etiam derelin– quendus, nam praesentia Dei in animabus justorum non tantum idea– lis, sed etiam substantialis dicenda est. Denique tandem, si tertius theologus mihi proponat praesentiam (ll Prus XII, Encycl. Mystici Gorporis, AAS., 10 (1943), 231.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz