BCCCAP00000000000000000000548

DE INHABITATIONE SPIRITUS SANCTI, th. 30, n. 666-667 505 Dei esse propter Spiritum Sanctum qui habitet in nobis», nam Trinitas «pro sancto tabernaculo et sancto templo solum justum habet. In hoc una deitas habitat infinita... seipsam cognoscens et manifestans qui– bus vult» ( 33). Sic etiam Stus. Joann. Chrysostomus: «Qui Spiriturn habet, non modo Christi esse dicitur, sed etiam ipsum habere Christum. Non po– test enim, Spiritu praesente, non adesse Christus. Ubi enim una Tri– nilatis llypostasis adest, tata adest Trinitas» ( 34). Stus. Ambrosius: «Signati ergo Spiritu a Deo sumus. Sicut enim in Christo morimur ut renascamur, ita etiam Spiritu signamur ut splendorem atque imaginem ejus et gratiam tenere possimus... Veritate tn carde signamur, ut Spiritus Sanctus exprimat in nobis imaginis caelestis effigiem» (35). Stus. Cyrillus Alex.: «Ex Deo nati, dii n uncupamur, non gratia tan– tum ad, supernam gloriam evecti, sed jam habentes Deum in nobis tnhabitantem atque commorantem» (36). Ex his igitur testimoniis haec omnia probe retinenda sunt: l.º) Grati::, sanctificans est qualitas quaedam animam afficiens ac veluti informans, -eamque pu1chram omnino reddens. 2.º) Per gratiam sanctificantem Spiritus Sanctus nos signat et in nobis suam effigiem sen imaginem imprimit. 3.º) Gratia sanctificans non est ipse Spiritus Sanctus, sicut signum seu character, in cera impressum, non est sigillum figuram imprimens. 4.º) Sed praesentia constans sigilli est omnino necessaria ut ejus imago efformetur ac conservetur; sic pariter praesentia Spiritus Sane– ti est omnino necessaria ut ejus imago sive effigies maneat impress,i in anima. 667. Ex Theologis.-Post Petruh1 Lombardum (37) omnes ad unum doctores Scholastici harre doctrinam nobis tradunt tamquam divinitus rewilatam. Sic Stus Bonaventura, qui ita ait: «Hoc a fide et S. Scrip– tura determinatur, et ideo qui contrariam hujus sentiret, esset haere– ticns,:, ( 38). Sic etiam omnes Theologi po.sttrid-enini, sicut videre e.st apud Suarezium, Lessium, Petavium et theologos modernos (39). (33) Haer., 74, c. 13; Ancoratus, 73, n. 16. (34) In Evist. ad Rain.. 11am. 13. n. 8; Journel, 1183. t35l De svirit. Sanct., lib. 1, c. 6, n. 77; Journel, 1282, 1283. (36) In Joan. comment., lib. 1, cp. 9. (37) I, dist. 14. (38) In II, dist. 26 a. l. (39) PETAVIUS, De Trinitate, lib. 8; LESSIUS, De perfect. div., lib. 10.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz