BCCCAP00000000000000000000548

DE INHABITATIONE SPIRITUS SANCTI, th, 30, n. 665-666 503 enim signaculum distinguitur a signo, et character vel unctio distin– guuntur ab iis qui eos causant vel efficiunt, ita pariter Spiritus Sanc– tus distinguitur a gratia et virtutibus infusis ab ipso productis. Concludendum igitur est cum Suarezio: «Hae igitur et similes lo– culiones frequenter in Scriptura repetitae verificari non possunt per solam infusionem gratiae creatae; oportet ergo fateri aliquo modo magis proprio ipsammet Personam divinam mitti» (18)., c) In animabus justorum per infusionem gratiae sanctificantis. Nam haec mansio et inhabitatio Spiritus Sancti apparet tamquam pri– vilegium exclusivum animarum justorum, eorum videlicet qui gratia sanctificanti ornantur. «Quonian estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater» (19); unde apparet filia– tionem ess2 rationem missionis Spiritus Sancti, ita ut in illis qui non sunt filii, Spiritus Sanctus non inveniatur. Nunc autem, filiatio obtinetur per gratiam sanctificantem. Ergo sine gratia sanctificanti Spiritus Sanctus non mittitur in corda nostra. Nec aliter argumentari potest ex illo textu: «Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet et Deus in eo» (20). Sicut enim caritas proximi et Dei dari nequit sine ipsa gratia, ita pariter mansio Dei dari ncquit sine ipsa gratia, quia caritas ostenditur tamquam con– ditio mansionis. 666. Ex Sanctis Patribus.-Sancti Patres clarissime hanc nostram doctrinam tradunt, quando praecipue Patres Graeci dicunt contra Aria– nos Spiritum Sanctum, nisi esset Deus, non posse per ejus inhabi– tatiornim nos participes -efficere divinae naturae. Pro certo igitur ha– bebant in justificatione non solum nobis dari donum aliquod creatum, sed etiam ipsum Spiritum Sanctum in nobis inhabitare, et per hanc ipsam inhabitationem formaliter nos facere ejus c1ivi.nitatis consor– tes (21). Textus afferemus: primo, quoad Spiritum Sanctum, et secundo, quoad totam Trinitatem. a) Quoad Spiritmn Sanctum. Pastor Hermae dicit quod caro quae «non est maculata in terra, (e;;,t) habens Spiritum sanctum»; unde, concludit, «mercedem reci– piet omnis caro, quae invenitur sine macula et sine labe, in qua Spiri– tus inhabitaverit» (22). Tatianus: «Spiritus Dei omnibus quidem non inest, sed in quibus– dam, iis qui juste conversantur, residens et conglutinatus animae» (23). (18) De Trinitate, c. 12, 5, 8. (19) Acl Gal., 3, 6-7. (20) I Joan., 4, 16. (21) Cfr. GRos, La divinisation du chretien d'ames les Peres grecs (Paris, 1938); GALTIER, Le Saint Espr_it en nos d'apres les Peres grecs; H. Du MANom, Doa– me et spiritualité chez Saint Cyrille de Alexandrie (Paris, 1944); SAGUÉS, El Espíritu Santo en la santificaeión del hombre según la doctrina de san Cirilo de Alejandría, in EstEcl., 21 ( 1947), 35-83; GoNZÁLEZ, La inhabitación del Espíritu Santo según San Isidoro de Sevilla, in Rev.Espir., 1 (1941), (1941), 10-33; Según San Gregario de Elvira, ibid., 6 (1947), 177-186. (22) Vis., 5, c. 6, n. 6, 7; Jo1Lrnel, 89. (23) Adv. Graec., or. 13; Journel, 158.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz