BCCCAP00000000000000000000548

502 DE GRATIA CHRISTI, th. 30, n. 665 «Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in voüis» (9). ((Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in Eum» (10). «Si diligitis me, mandata mea servate, et ego rogaba Patrem et alium Paraclitum dabit vobis ut man:eat vobiscum: Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum; vos autem cognoscetis quia apud vos manebit et in vobis erit» ( 11). «Christum habitare per fidem in cordibus nostris» (12). «An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti qui in vobis est, que1n hab3tis a Deo, et non estis vestri?» (13). <<Accepistis Spiritum adoptionis in qua clamamus: Abba, Pater» (14). In his aliisque f.ere innumeris testimoniis agitur: a) De tata Trinitate.-Nam, etsi in uno tantum t-extu sermo fiat expresse de Patre ( «Si quis diligit me... ») ( 15), et in aliis nominetur ex– presse Filius, tamen omnes isti textus, et etiam illi qui de solo Spiritu Sancto loquuntur, intelligendi sunt eodem modo de Tribus Divinis Per– sonis, e.o quod in Trinitate omnia, praeter relationes personaies sunt communia. Jamvero illustratio, adoptio filiorum Dei, inhabitatio aliaque hujusmodi non competunt Spiritui Sancto tamquam Personae, sed qua– tenus Deo. Ergo eadem ratione et pari jure competunt Patri et Filio. Qnapropter tota SSma. Trinitas inhabitat tamquam in suo templo in animabus justorum, juxta illud Sti. Pauli: «Nescitis quia templum Dei estis?» ( 16). b) De praesentia vera, -et reali et substantiali.-Nam in his testi– moniis asseritur fideles esse templum Dei, Spiritum Sanctum eos vi– vificare, ad bonum impellere, filialem fiduciam excitare, pro ipsis rogare gemitibus inenarrabilibus, eorum infirmitatem adjuva.re ; dicitur prae– terea Spiritum Sanctum esse unguentum quo ungit eos Deus, charac– terem quo eos signat, pignm, denique quod dat eis (17). Jamvero in hoc modo dicendi apparet clare et aperte distinctio inter Spiritum Sanctum inhabitantem et hos mirabiles -effectus efficientem, et ef– fectus ipsos ab ipso causatos Agitur proinde de quadam praesentia vera, non tantum per effec– tus; reali, non tantum ut €st objectum cognitionis pBr aliquam spe– ciem in eo qui naturaliter cognoscit et amat; personali, seu substan– tiali, nam distinctio fit inter Spiritum Sanctum ejusque dona; sicut (9) (10) (11) (12) (13) (14) (15) (16) (17) JI Tim., 1, 14. Joan., 7, 38-39. Joan., 14, 16. Ad Eph., 3, 17. I ad Cor., 6, 19. Ad Rorn., 8, 15. Joan., 14, 23. Ad Cor., 3, 16. «In quo et credentes signati estis Spiritu prom1ss1onis sancto, qui est pignus haereditatis» (Ad EPh., 1, 13). «Nolite contristari Spiritum Sancturn, in quo signati estis» (Ad Eph., 4, 30). «Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus; qui et slgnavit nos et dedit pignus Spi– ritus in cordibus nostris» (II ad. Cor., 1, 21).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz