BCCCAP00000000000000000000548
DE INHABITATIONE SPIRITUS SANCTI, th. 30, n. 661 499 ART. III De inhabitatione Spiritus Sancti 661. Connexio materiae.-Praeter modum illum quo Deus, juxta ea quae in Tractatu de Deo Uno dicta sunt, est ubique praesens in omnibus rebus per praesentiam scilicet, essentiam et pot€ntiam, est et alius omnino specialis, quem, nisi revelatio sua luce nos doceret, pe– nitus nos ignoraremus; iste modus specialis solet a Theologis nomine inhabitationis Spiritus Sancti appellari, de quo in praesenti loco age– re debemus. Et imprimis notandum est quod haec quaestio optime in hoc loco debeat pertractari, quandoquidem inlzabitatio Spiritus Sancti per gra– tiam tantum sanctificantem formaliter habeatur. «Nulla alia perfectio, ait Stus. Thomas, superaddita substantiae fa– cit Demn esse in aliquo sicut objectwn cogniturn et amaturn nisi grat,a, et ideo sola gratia facit singularern modum essendi Demn in re– bus» ( 1). Cum igitur in hoc capite sermo fiat de effectibus formalibus gra– tiae sanctíjicantis, optimo jure, uti apparet, in praesenti pertractatur. Praeterea, cum multae afü•.e quaestiones sint cum hac ;ntime conne– xae, tum circa modum quo haec Spiritus Sancti inhabitatio explicari de– beat, tum circa appropriationem vel propríetatern istius inhabitationis, tum denique circa factum inhabitationis in animabus justorum tam Veteris qnan Novi Testamenti, pauca, sed sufficientia, de his omnibus quJestionibus dicemus. Denique, si in Sacra Theologia aliqua doctrina invenitur consolatio– ne plena et omni pretio aestimatissima, ea prof€cto dici debet juxta quam Spiritus Sanctus, simul cum aliis duabus Personis SSmae. Trini– tatis, mansionem apud nos facit, non quidem quocumque modo, sed vere, proprie, realiter ac substantialiter, non solum per affectum spe– cialem aut per modum causae agentis prout est in omnibus rebus. Quare hic erit ardo dicendorum: a) Utrum Spiritus Sanctus vere et realiter et substantialiter sit in animabus jusorum. b) Quomodo haec Spiritus Saneti inhabitatio explicari debeat. c) Utrum haec inhabitatio sit propria vel appropriata ipsi Spiritui Sancto. d) Utrum haec inhabitatio sit privilegium exclusivum justorum Novi Testamenti (2). (1) I, q. 8, a. 3, ad 4. (2) Praeter auctores cítatos specíatím consulendi sunt: FROGET, De l'habita– tion du Saint Esprit dan les ames jtistes, París (1900); GALTIER, L'habita– tion en rwtis des trois Personnes divines, París (1928); GARDEIL, La strtic– ttire de l' éi.me et l'experience mystiqtie, 2 vol., Paris (1927); ME¡,SCHLER, Le don de la Pentecóte, 2 vol. (1923); BERNADOT, De l'Eticharistie a la Tri-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz