BCCCAP00000000000000000000548
498 DE GRATIA CHRISTI, th. 29, n. 659-660 diximus obtineri formaliter per gratiam habitualem; gratia enim sanc– tificans, sive habitualis, est causa formalis adoptionis; hoc tamen in hoc Scholion intimius est perscrutandum .(25). Porro, a) fu<:runt aliqui Theologi, ut Petavius (26) et Lessius (27), qui hoc expresse negarunt, dicendo gratiam sanctificantem formaliter hoc non efficere, sed. ipsum Spiritum Sanctum; Spiritus enim Sanctus esset ille qui, animam justi inhabitans per gratiam habitualem, homi– ni justo communicaret et consortium divinae naturae et filiationem adoptivam. Praeterea, b) fuerunt alii Theologi, ut Scotus et Ripalda, qui dixe– runt gratiam sanctificantem efficere quidem filiationem adoptivam, at id non obtinere ex vi sua intrinseca, sed ex speciali Dei concessione et acceptatione (28). Nostra sententia tenet gratiam sanctificantem esse causam forma– lem filiationis divinae, ita ut ex natura sua hunc effectum sortiatur, nec ullum pactum requiratur ex partE Dei adoptionem acceptantis. 1. 0 ) Grntia sanctificans formaliter filiationem divinam causat. 660. Probatur.-Justificatio et filiatio Dei adoptiva sunt re unum et idem. Atqui justificatio obtinetur formaliter per gratiam sanctifican– tem. Ergo et flliatio. Prob. majar.: In Concilio Tridentino nobis exhibetur justificatio ut «translatio ab eo statu in quo hamo nascitur filius primi Adae, in statum gratiae et adoptionis filiorum Dei» (29). Prob. minar.: Dicitur rursus in Concilio Tridentino: «Unica causa formalis (justificationis) est justitia Dei, non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit, qua videlicet ab ea donati, renovamur spiritu mentís nostrae et non modo reputamur, sed vere justi nominamur et sumus» .(30). Id etiam probatur ratione theologica, nam filiatio adotiva ex parte Dei non supponit, sed efficit similitudinem naturae, quae existere debet inter adoptantem et adoptatum. Jamvero haec similitudo consistit in comrnunicatione divinae naturae, etsi participative tantum. Sed haec divinae naturae communicatio nihil est aliud quam ipsa gratia sancti– ficans. Ergo ipsa gratia sanctificans formaliter efficit nostram adop– tionem. 2. 0 ) Nec ullum pactum requiritur ex parte Dei adoptionem acceptantis. Probatur.-Qui participat naturam patris, eo ipso filius ejus est et haeres; nec aliud praeterea requiritur ad filiationem et haereditatem consequendam. Jamvero hamo justus per gratiam habitualem natu– ram divinam participat. Ergo per ipsam solam filius Dei adoptivus effi– citur et haeres vitae aeternae. (25) (26) (27) (28) (29) (30) Cfr. PESCH, De Deo Trino, n. 676-684; De gratia, n. 349 sqs.; HERVE, op. cit., n. 46; ZUBIZARREA, OP. cit., 231 sqs. De Trinitate, lib. 8, c. 4 sqs. LEssrus, De perfectionibus div., lib. 12, n. 75; cfr. BITrREMIEux, Utrum 1mio cmn Spiritu Sancto sit causa formalis filiationis adoptivae, justi?, in. EphThLQV., 10 (1933). SCOTUS, in II Sent., dist, 27, q. un.; in IV Sent., dist. 16, q. 2, n. 4 ;º RIPALDA, De ent. supern., lib. 6, disp, ult., s. 10, n. 131-147. DENZINGER, 796. DENZINGER, 799.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz