BCCCAP00000000000000000000548

DE FILIATIONE ADOPTIVA, th. W, n. 658-659 497 l.') Apud homines adoptio filiorum supponit indigentiam filiorum naturallum; nam ille adoptat qui filio naturali caret; hoc autem non accidit apud Deum, qui non indigentia, sed amore et liberalitate ho– mines adoptat in filias. «Multi homines, cum filias non habuerint, peracta aetate adoptant sibi et voluntate faciunt quod natura non potuerunt; hoc faciunt ho– mines. Si autem aliquis habeat filium unicum, gaudet ad illum magis; quia solus omnia possessurus est, et non habebit qui cum eo dividat haereditatem, ut pauperior remaneat. Non sic Deus» (19). «Homzr,is est, ait Stus Thomas, operari ad supplendam suam in– digentiam, non autem Dei, cui convenit operari ad communicandam ;.;uae per/Ectionis abunrlantiam. Et ideo sicut per actum creationis communicatur bonitas divina omnibus creaturis secundum quamdam similitudinem, ita per actum adoptionis communicatur similitudo natu– ralis filiationis hominibus, secundum illud (Ad Rom., 8, 29): Quos praes– civit conformes fieri imaginis Filii suj» (20). 2. 0 Adoptio humana supponit in adoptato capacitatem in ordine ad particípandam haereciitatem adoptantis; adoptio vero divina hanc .capacitatem etiam communicat et efficit: «Hoc autem plus habet adoptatio divina quam humana, quia Deus hominem quem adoptat, idoneum facit per gratiae munus ad haere– ditatem caelestem peréipüJndam; hamo autem non facit idoneum eum .quem adoptat, sed potius eum jam idoneum eligit adoptando» (21). 3. 0 Adoptio humana nullam requirit mutationem intrinsecam in adoptato, sed tantum extrinsecam; adoptio vero divina fit per veram ,et intrinsecam mutationem adoptati. Et revera ille qui alium adoptat in filium, necesse non habet ei com– municare suam naturam suumque sanguinem, sed tantummodo ei con– fert jus quoddam ad haereditatem capiendam; quare adoptio humana est veluti quaedam fictio legalis vi cujus ille qui ex familia non est nec jus habet ad bona familiae, ut filius reputatur. Non autem sic est jn Deo, nam Deus hom!ni, quem adoptat in filium, suam communicat naturam per quamdam ipsius intrinsecam renovationem. 4. 0 Hinc sequitur ultimum discrimen unam inter et aliam filiatio– nem; nam adoptio humana nec est nec dici potest vera generatio aut renovatio aut creatio; nemo enim dicit creasse aut generasse filium quem adoptat. Adoptio vero divina est vera generatio et creatio; et his nominibus in Sacra Scriptura saepissime insignitur; sumus enim «in Christo nova creatura» (Z2). «In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet neque prae– putium, sed nova creatura» (23). «Voluntarie genuit nos verbo veritatis» (24). 659. Scholion II: Utrum filiatio Dei adoptiva formaliter obtineatur per gratiam s;inctificantem.-In thesi supra citata non tantum dixi– mus hominem justum fieri a Deo filium ejus adoptivum, sed id etiam (19) Apud FROGET, op. cit., pag. 313. (20) IlI, q. 23, a. 1, ad 2. (21) III, q. 23, a. l. (22) II ad Cor., 5, l'Z. (23) Ad Gal., 6, 15. (24) Jacob, 6, 15. r.;!AN. THEOL. DOGM.---!II.~~31

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz