BCCCAP00000000000000000000548
DE EFFECTIBUS GRATIAE, th. 29, n. 656-657 tías vestras sequendo, in egestate istarum voluptatum conteri vultis? Habetis patrem, habetis patriam, habetis patrimonium. Quis est iste Pa– ter? Dilectissimi, filii Dei sumus» (10). Stus. P.Ltrus Chrysologus: «Et quidem Deitatis erga nos dignatio tan– ta est ut scire nequeat quid potissimmn mirari debed creatura: utrum quod se Deus ad nostram deposuit servitutem, an quod nos divinitatis suae rapuit dignitatem. Pater noster, qui es in caelis... Qua te, hamo, repente provexit gratia? Qua te rapuit caelestis natura? Ut in carne et in terra posítus adhuc, et carnem jam nescias et terram, dicendo: Pater noster, qui es in caelis. Qui ergo se tanti Patris filium credit et confitetur, respondeat vita generi, moribus Patri, et mente atque actu as::;erat quod caelestem consecutus est per naturam» (11). Patres tam in suis catechesibus ad populum fidelem quam in suis dissertationibus dogmaticis, hanc doctrinam de filiatione saepissime per– tractant; immo et expresse dicunt Verbum incarnatum fuisse ut nos homines fac-eret filias Dei, quod caeteroquin jam apucl. Stum. Pau– lum (12), et apud Stum. Joannem (13), sat clare continetur. Stus. Joannes Chrysostomus: «Quantum enim consequi potest hu– mana ratio, multo est difficilius Deum hominem fieri quam hominem Dei. filiurn esse. Cum igitur audis Filium Dei filiurn esse Davidis et Abrahae, dubitare desine te, filium Adae, filiurn Dei futurum esse. Ne– que enim frustra et incassum se ita humiliasset, nisi nos exaltaturus esset. Natus est enirn secundum carnem, ut tu nascereris secundum spi– Titurn; natus est ex muliere, ut tu desineres filius esse mulieris, ideo– que duplex generatio fuit» ( 14). 657. Ratione theologica.- Romines appellari debebunt et revera erunt filii DBi adoptivi si in ipsis omnes conditiones, quae sunt de ra– tione et essentia adoptionis verificentur. Atqui ita est. Ergo homines ju.sti vere sunt filii Dei adoptivi. Ut autem hoc argumentum plane intelligatur, invBstigare oportet quid sit adoptio, et quomodo ipsa verificetur tam apud homincs, quam apud Deum. Adoptio definiri solet: «personae extraneae in filium et haeredern gratuita assumptio». Plures igitur conclitiones requiruntur tam ex parte adoptantis quam ex parte adoptati ut vera sit adoptio: l.º) Ex parte adoptantis, deb2t esse; a) gratuita, ita ut ex aliquo titulo non debeatur; sic non potest dici quod me qui per genera.ltionem naturalem est proprius filius, adop– tetur in filium, nam filiatio ei competit vi ipsius generationis naturalis. (10) Enarrat. in Ps. 84, n. 9. (11) Serm. 72, in Orat. Domln. (12) Ad Gal., 4, 5-7. (13) Joan., 1, 12. (14) PG., 57, 26; cfr. multa alia testimonia apud BERAZA, op. cit., pag. 723; TERRIEN, La grdce et la gloire, lib. 1 c. l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz