BCCCAP00000000000000000000548

494 DE GRATIA CHRISTI, th. 29, n. 654-656 Et alibi: «Justificatio est renovatio interioris h01ninis, per volunta– riam susceptionem gratiae et donorum; unde hamo ex injusto jit jus– tw:. et ex inimico amicus, ut sit haeres secundum spem vitae aeter– nae» ( 4). Quod adoptio habeatur per gratiam sanctificant,em dici debet theo– logice certum ex verbis Conc. Tridentini supra citatis, ubi justificatio dicitur «translatio ab ea statu ... in statum gratiae et adoptionis filiorum Dei». 655. Probatur ex Sacra Scriptura.- Ne hoinines hac in re essent ancipites manerentque dubii, Sacra Scriptura pluries verbis omnino ex– plicitis hanc filiationem enuntiat: «Misit Deus Filiurn suum, factum ex muliere, jactum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiornm reciperemus» ( 5). «Ipse enim Spiritus testirnonium reddit spiritui nostro, quod su– mus filii Dei» ( 6). At posset aliquis suspicari quod in his aliisque locis agatur de qua– dam denominatione, non vero de re ipsa; haec tamen suspicio facile dissipatur in sequenti testimonio Sti. Joannis: «Videte qualem caritatem dederit nobis Pater ut filii Dei nomine– mur et simus... Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, símiles ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est» (7). Eadem doctrina in Sacra Scriptura alio etiam modo enuntiatur, quando scilicet dicitur quod Deus est «Pater noster»; si enim Deus est Pater noster, evidenter nos sumus filii ejus: «Sic ergo vos orabitis: Pater noster qui es in caelis, .. » (8). «Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum» (9). 65G. Ex Patribus.-Necesse non est multum immorari in expositio– ne Patrum, quandoquidem t3.m clare Sacram Scripturam interpretentur, talibusque encomiis benignitatem Dei et christiancrum exc-ellentiam extollant, ut nihil expressius et vividius exprimi queat nostra divina fi– liatio. Tamcn propter maximam istius doctrinae utilitat-em aliqua tes– timonia adducemus: Stus. Al,gustinus: «Quis non exsultet si nescio cui peregrinanti et ignoranti genus suum, patienti aliquam egestatem, et in aerumna et labore constituto diceretur: Filius senatoris es; pater tuus amplo pa– trimonio gaudet in re vestra, revoco te ad patrem tuum. Quali gaudio exsultaret, si hoc non fallax promissor diceret? Venit ergo non fallax apostolus Christi, et ait: Quid est quod de vobis desperatis? Quid est quod vos affligitis, et maerore conteritis? Quid est quod concupiscen- (4) DENZINGER, 799; etiam 792, et contra Bajum, 1042. (6) Ad Gal., 4, 5-9. (6) Ad Rom., 8, 15-17; ad Eph., 1, 3-5; 11, 14. (7) I Joan., 3, 1 sqs. (8) Mt., 6, 9. (9) Joan., 20, 17.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz